Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
tu, si ita expedit, velim quam primum bona et certa tempestate conscendas ad meque venias ; innumerabiles enim res sunt in quibus te cotidie in omni genere desiderem. tui nostrique valent. xiiii K. Februarias.
scripsi ad te antea superiora ; nunc cognosce postea quae sint acta. A Kal. Febr. legationes in Idus Febr. reiciebantur. eo die res confecta non est. A. d. iiii Non. Febr. Milo adfuit. ei Pompeius advocatus venit ; dixit Marcellus a me rogatus ; honeste discessimus ; prodicta dies est in viii Idus Febr. interim reiectis legationibus in Idus referebatur de provinciis quaestorum et de ornandis praetoribus ; sed res multis querelis de re publica interponendis nulla transacta est C. Cato legem promulgavit de imperio Lentulo abrogando. vestitum filius mutavit.
A. d. viii Id. Febr. Milo, adfuit. dixit Pompeius sive voluit ; nam, ut surrexit, operae Clodianae clamorem sustulerunt, idque ei perpetua oratione contigit non modo ut acclamatione sed ut convicio et maledictis impediretur. qui ut peroravit (nam in eo sane fortis fuit ; non est deterritus ; dixit omnia atque interdum etiam silentio, cum auctoritate †peregerat†) sed ut peroravit, surrexit Clodius. ei tantus clamor a nostris (placuerat enim referre gratiam) ut neque mente nec lingua neque ore consisteret. ea res acta est, cum hora sexta vix Pompeius perorasset, usque ad horam viii, cum omnia maledicta, versus denique obscenissimi in Clodium et Clodiam dicerentur. ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso, quis esset qui plebem fame necaret. respondebant operae : 'Pompeius.' quis Alexandream ire cuperet respondebant : 'Pompeius.' quem ire vellent respondebant : 'Crassum.' is aderat tum Miloni animo non amico. Hora fere nona quasi signo dato Clodiani nostros consputare coeperunt exarsit dolor. Vrgere illi ut loco nos moverent. factus est a nostris impetus ; fuga operarum ; eiectus de rostris Clodius, ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba. senatus vocatus in curiam. Pompeius domum. neque ego tamen in senatum, ne aut de tantis rebus tacerem aut in Pompeio defendendo (nam is carpebatur a Bibulo, Curione, Favonio, Servilio filio) animos bonorum virorum offenderem. res in posterum dilata est. Clodius in Quirinalia prodixit diem.