Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

de rege Alexandrino factum est senatus consultum cum multitudine eum reduci periculosum rei publicae videri. reliqua cum esset in senatu contentio Lentulusne an Pompeius reduceret, obtinere causam Lentulus videbatur (in ea re nos et officio erga Lentulum mirifice et voluntati Pompei praeclare satis fecimus), sed per obtrectatores Lentuli calumnia extracta est. consecuti sunt dies comitiales, per quos senatus haberi non poterat. quid futurum sit latrocinio tribunorum non divino, sed tamen suspicor per vim rogationem Caninium perlaturum. in ea re Pompeius quid velit non dispicio, ; familiares eius quid cupiant omnes vident ; creditores vero regis aperte pecunias suppeditant contra Lentulum. Sine dubio res a Lentulo remota videtur esse cum magno meo dolore, quamquam multa fecit qua re, si fas esset, iure ei suscensere possemus.

tu, si ita expedit, velim quam primum bona et certa tempestate conscendas ad meque venias ; innumerabiles enim res sunt in quibus te cotidie in omni genere desiderem. tui nostrique valent. xiiii K. Februarias.

Scr. Romae prid. Id. Febr. et xv K. Mart. a. 698 (56).MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

scripsi ad te antea superiora ; nunc cognosce postea quae sint acta. A Kal. Febr. legationes in Idus Febr. reiciebantur. eo die res confecta non est. A. d. iiii Non. Febr. Milo adfuit. ei Pompeius advocatus venit ; dixit Marcellus a me rogatus ; honeste discessimus ; prodicta dies est in viii Idus Febr. interim reiectis legationibus in Idus referebatur de provinciis quaestorum et de ornandis praetoribus ; sed res multis querelis de re publica interponendis nulla transacta est C. Cato legem promulgavit de imperio Lentulo abrogando. vestitum filius mutavit.