Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

de ambitu cum atrocissime ageretur in senatu multos dies, quod ita erant progressi candidati consulares ut non esset ferendum, in senatu non fui ; statui ad nullam medicinam rei publicae sine magno praesidio accedere.

quo die haec scripsi Drusus erat de praevaricatione a tribunis aerariis absolutus in summa quattuor sententiis, cum senatores et equites damnassent. ego eodem die post meridiem Vatinium eram defensurus. ea res facilis est. comitia in mensem Septembrem reiecta sunt. Scauri iudicium statim exercebitur, cui nos non deerimus. 'Συνδείπνουσ Σοφοκλέουσ' quamquam a te factam fabellam video esse '0 festive, nullo modo probavi.

venio nunc ad id quod nescio an primum esse debuerit. O iucundas mihi tuas de Britannia litteras! timebam Oceanum, timebam litus insulae ; reliqua non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris magisque sum sollicitus exspectatione ea quam metu. te vero ὑπόθεσιν scribendi egregiam habere video. quos tu situs, quas naturas rerum et locorum, quos mores, quas gentis, quas pugnas, quem vero ipsum imperatorem habes! ego te libenter, ut rogas, quibus rebus vis, adiuvabo et tibi versus, quos rogas, hoc est Athenas noctuam,' mittam.

sed heus tu! celari videor a te. quomodonam, mi frater, de nostris versibus Caesar? nam primum librum se legisse scripsit ad me ante et prima sic ut neget se ne Graeca quidem meliora legisse ; reliqua ad quendam locum ῤᾳθυμότερα; hoc enim utitur verbo. dic mihi verum, num aut res eum aut χαρακτὴρ non delectat? NihIl est quod vereare ; ego enim ne pilo quidem minus me amabo. hac de re φιλαληθῶσ et, ut soles scribere, fraterne.