Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Idib. Quint. faenus fuit bessibus ex triente coitione Memmi et consulum cum Domitio ; hanc Scaurus †unum vincere†. Messala flaccet non dico ὑπερβολάσ, vel HS centiens constituunt in praerogativa pronuntiare. res ardet invidia. tribunicii candidati compromiserunt HS quingenis in singulos apud M. Catonem depositis petere eius arbitratu, ut qui contra fecisset ab eo condemnaretur. quae quidem comitia si gratuita fuerint, ut putantur, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.
Cum a me litteras librari manu acceperis, ne paulum quidem me oti habuisse iudicato, cum autem mea, paulum. sic enim habeto, numquam me a causis et iudiciis districtiorem fuisse, atque id anni tempore gravissimo et caloribus maximis. sed haec, quoniam tu ita praescribis, ferenda sunt neque committendum ut aut spei aut cogitationi vestrae ego videar defuisse, praesertim cum, si id difficilius fuerit, tamen ex hoc labore magnam gratiam magnamque dignitatem sim conlecturus. itaque, ut tibi placet, damus operam ne cuius animum offendamus atque ut etiam ab iis ipsis qui nos cum Caesare tam coniunctos dolent diligamur, ab aequis vero aut etiam a propensis in hanc partem vehementer et colamur et amemur.
de ambitu cum atrocissime ageretur in senatu multos dies, quod ita erant progressi candidati consulares ut non esset ferendum, in senatu non fui ; statui ad nullam medicinam rei publicae sine magno praesidio accedere.