Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

tua mandata persequar diligenter et adiungendis hominibus et quibusdam non alienandis ; maximae mihi vero curae erit ut Ciceronem tuum nostrumque videam scilicet cotidie, sed inspiciam quid discat quam saepissime et, nisi ille contemnet, etiam magistrum me ei profitebor, cuius rei non nullam consuetudinem nactus sum in hoc horum dierum otio Cicerone nostro minore producendo.

tu, quem ad modum scribis, quod etiam si non scriberes facere te diligentissime tamen sciebam, facies scilicet ut mea mandata digeras, persequare conficias. ego cum Romam venero, nullum praetermittam Caesaris tabellarium cui litteras ad te non dem. his diebus (ignosces) cui darem fuit nemo ante hunc M. Orfium, equitem Romanum, nostrum et per se necessarium et quod est ex municipio Atellano, quod scis esse in fide nostra. itaque eum tibi commendo in maiorem modum, hominem domi splendidum, gratiosum etiam extra domum ; quem fac ut tua liberalitate tibi obliges. est tribunus militum in exercitu vestro. gratum hominem observantemque cognosces. Trebatium ut valde ames vehementer te rogo.

Scr. Romae in. m. Iun. a. 700 (54).MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

A. d. IIII non. Iunias, quo die Romam veni, accepi tuas litteras datas Placentia, deinde alteras postridie datas †Blandenonne† cum Caesaris litteris refertis omni officio, diligentia, s suavitate. sunt ista quidem magna vel potius maxima ; habent enim vim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem ; sed, mihi crede quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi aestimo id iam habeo, te scilicet primum tam inservientem communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me amorem, quem omnibus iis honoribus quos me a se exspectare vult antepono. Litterae vero eius una datae cum tuis, quarum initium est, quam suavis ei tuus adventus fuerit et recordatio veteris amoris, deinde se effecturum ut ego in medio dolore ac desiderio tui te cum a me abesses is potissimum secum esse laetarer, incredibiliter delectarunt.

qua re facis tu quidem fraterne quod me hortaris, sed me hercule currentem nunc quidem, ut omnia mea studia in istum unum conferam. ego vero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod saepe viatoribus cum properant evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo velint, sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu te me hercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum vero (quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari) quadrigis poeticis ; modo mihi date Britanniam quam pingam coloribus tuis, penicillo meo. sed quid ago,? quod mihi tempus Romae praesertim, ut iste me rogat, manenti vacuum ostenditur? sed videro ; fortasse enim, ut fit, vincet tuus amor omnis difficultates.

Trebatium quod ad se miserim persalse et humaniter a etiam gratias mihi agit ; negat enim in tanta multitudine eorum qui una essent quemquam fuisse qui vadimonium concipere posset. M. Curtio tribunatum ab eo petivi (nam Domitius se derideri putasset, si esset a me rogatus ; hoc enim est eius cotidianum, se ne tribunum militum quidem facere. etiam in senatu lusit Appium conlegam propterea isse ad Caesarem ut aliquem tribunatum auferret), sed in alterum annum. id et Curtius ita volebat.

tu quem ad modum me censes oportere esse et in re is publica et in nostris inimicitus ita et esse et fore oricula infima scito molliorem. res Romanae se sic habebant: erat non nulla spes comitiorum sed incerta, erat aliqua suspicio dictaturae, ne ea quidem certa, summum otium forense sed senescentis magis civitatis quam adquiescentis, sententia autem nostra in senatu eius modi magis ut alii nobis adsentiantur quam nosmet ipsi.

  1. τοιαῦτ' ὁ τλήμων πόλεμοσ ἐξεργάζεται.

Scr. Romae fort. a. d. vi K. Sext. a. 700 (54).MARCVS QVINTO FRATRI SAL VTEM.

calamo et atramento temperato, charta etiam dentata res agetur. scribis enim te meas litteras superiores vix legere potuisse ; in quo nihil eorum, mi frater, fuit quae putas. neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui, sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas venerit, eo sic utar tamquam bono.

verum attende nunc, mi optime et suavissime frater, ad ea dum rescribo quae tu in hac eadem brevi epistula πραγματικῶσ valde scripsisti. de quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens genuine fraterneque rescribam, id est, utrum †voles ut dixerimus† ad expediendum te, si causa sit, commorere. si, mi Quinte, parva aliqua res esset in qua sciscitarere quid vellem, tamen, cum tibi permissurus essem ut faceres quod velles, ego ipse quid vellem ostenderem. in hac vero re hoc profecto quaeris, cuius modi illum annum qui sequitur exspectem. plane aut tranquillum nobis aut certe munitissimum, quod cotidie domus, quod forum, quod theatri significationes declarant ; nec †laborant, quod mea† conscientia copiarum nostrarum, quod Caesaris, quod Pompei gratiam tenemus, haec me ut confidam faciunt. sin aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita.

haec ita sentio, iudico, ad te explorate scribo ; dubitare te non adsentatorie sed fraterne veto. qua re suavitatis equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus venire quod dixeras, sed illud malo tamen . quod putas magis e re tua. nam illa etiam magni aestimo, ἀμφιλαφίαν illam tuam et explicationem debitorum tuorum. illud quidem sic habeto, nihil nobis expeditis si valebimus fore fortunatius. parva sunt quae desunt pro nostris quidem moribus, et ea sunt ad explicandum expeditissima, modo valeamus. ambitus redit immanis ; numquam fuit par.

Idib. Quint. faenus fuit bessibus ex triente coitione Memmi et consulum cum Domitio ; hanc Scaurus †unum vincere†. Messala flaccet non dico ὑπερβολάσ, vel HS centiens constituunt in praerogativa pronuntiare. res ardet invidia. tribunicii candidati compromiserunt HS quingenis in singulos apud M. Catonem depositis petere eius arbitratu, ut qui contra fecisset ab eo condemnaretur. quae quidem comitia si gratuita fuerint, ut putantur, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.