Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Theopompo satis faciemus. de Caesare fugerat me ad te scribere ; video enim quas tu litteras exspectaris. sed ille scripsit ad Balbum fasciculum illum epistularum in quo fuerat mea et Balbi totum sibi aqua madidum redditum esse ut ne illud quidem sciat meam fuisse aliquam epis stulam. sed ex Balbi epistula pauca verba intellexerat ad quae rescripsit his verbis : de Cicerone te video quiddam scripsisse quod ego non intellexi ; quantum autem coniectura consequebar, id erat eius modi ut magis optandum quam sperandum putarem.'
itaque postea misi ad Caesarem eodem illo exemplo litteras. iocum autem illius de sua egestate ne sis aspernatus. ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate. amor autem eius erga nos perfertur omnium nuntiis singularis. Litterae quidem ad id quod exspectas fere cum tuo reditu iungentur. reliqua singulorum dierum scribemus ad te, si modo tabellarios tu praebebis. quamquam eius modi frigus impendebat ut summum periculum esset ne Appio suae aedes urerentur.
risi 'nivem atram' teque hilari animo esse et prompto ad iocandum valde me iuvat. de Pompeio adsentior tibi vel tu potius mihi. nam, ut scis, iam pridem istum canto Caesarem. mihi crede, in sinu est neque ego discingor. cognosce nunc Idus Decimus erat Caelio dies.
Domitius iudices ad numerum non habuit. vereor ne homo taeter et ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat ; nam noster Caelius valde oppugnatur a gente Clodia. certi nihil est adhuc sed veremur. eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens ; frequentes contra Syriaci publicani. vehementer vexatus Gabinius ; exagitati tamen a Domitio publicani quod eum essent cum equis prosecuti. L. noster Lamia paulo ferocius, cum Domitius dixisset : vestra culpa haec acciderunt, equites Romani ; dissolute enim iudicatis,' 'nos iudicamus, vos laudatis,' inquit. actum est eo die nihil ; nox diremit.
comitialibus diebus qui Quirinalia sequuntur Appius interpretatur non impediri se lege Pupia quo minus habeat senatum et, quod Gabinia sanctum sit, etiam cogi ex K. Febr. usque ad K. Martias legatis senatum cotidie dare. ita putantur detrudi comitia in mensem Martium. sed tamen his comitialibus tribuni pl. de Gabinio se acturos esse dicunt. omnia conligo ut novi scribam aliquid ad te ; sed, ut vides, res me ipsa deficit.
itaque ad Callisthenem et ad Philistum redeo, in quibus te video volutatum. Callisthenes quidem vulgare et notum negotium, quem ad modum aliquot Graeci locuti sunt, Siculus ille capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides ; sed utros eius habueris libros (duo enim sunt corpora) an utrosque nescio. me magis de Dionysio delectat ; ipse est enim veterator magnus et perfamiliaris Philisto Dionysius. sed, quod ea scribis, adgrederisne ad historiam? me auctore potes et, quoniam tabellarios subministras, hodierni diei res gestas Lupercalibus habebis. oblecta te cum Cicerone nostro quani bellissime.