Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed tu, ut ante ad te scripsi, perspice rem et pertempta et ad me, ut tempora nostra non ut amor tuus fert, vere perscribe. ego vitam quoad putabo tua interesse aut ad spem servandam esse retinebo. tu nobis amicissimum Sestium cognosces ; credo tua causa velle Lentulum, qui erit consul. quamquam sunt facta verbis difficiliora tu et quid opus sit et quid sit videbis. omnino si tuam solitudinem communemque calamitatem nemo despexerit, aut per te aliquid confici aut nullo modo poterit ; sin te quoque inimici vexare coeperint, ne cessaris ; non enim gladiis tecum sed litibus agetur. verum haec absint velim. te oro ut ad me de omnibus rebus rescribas et in me animi aut potius consili minus putes esse quam antea, amoris vero et offici non minus.