Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Messalam tui studiosum esse arbitror ; Pompeium etiam simulatorem puto. sed haec utinam ne experiare! quod precarer deos nisi meas preces audire desissent. verum tamen precor ut his infinitis nostris malis contenti sint ; in quibus non modo tamen nullius inest peccati infamia sed omnis dolor est quod optime factis poena maxima est constituta.
filiam meam et tuam Ciceronemque nostrum quid ego, mi frater tibi commendem? quin illud maereo quod tibi non minorem dolorem illorum orbitas adferet quam mihi. sed te incolumi orbi non erunt. reliqua, ita mihi salus aliqua detur potestasque in patria moriendi, ut me lacrimae non sinunt scribere etiam Terentiam velim tueare mihique de omnibus rebus rescribas ; sis fortis quoad rei natura patiatur. Idibus Iuniis Thessalonicae
amabo te, mi frater, ne, si uno meo facto et tu et omnes mei corruistis, improbitati et sceleri meo potius quam imprudentiae miseraeque adsignes. nullum est meum peccatum nisi quod iis credidi, a quibus nefas putaram esse me decipi aut etiam quibus ne id expedire quidem arbitrabar. intimus, proximus, familiarissimus quisque aut sibi pertimuit aut mihi invidit.