Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
haec ipsa me quo fletu putas scripsisse? eodem quo te legere certo scio. an ego possum aut non cogitare aliquando de te aut umquam sine lacrimis cogitare? Cum enim te desidero, fratrem solum desidero,? ego vero suavitate fratrem prope aequalem, obsequio filium, consilio parentem. quid mihi sine te umquam aut tibi sine me iucundum fuit? quid, quod eodem tempore desidero, filiam? qua pietate, qua modestia, quo ingenio! effigiem oris, sermonis, animi mei. quid filium venustissimum mihique dulcissimum? quem ego ferus ac ferreus e complexu dimisi meo, sapientiorem puerum quam vellem ; sentiebat enim miser iam quid ageretur. quid vero tuum filium, imaginem tuam, quem meus Cicero et amabat ut fratrem et iam ut maiorem fratrem verebatur? quid, quod mulierem miserrimam, fidelissimam coniugem, me prosequi non sum passus, ut esset quae reliquias communis calamitatis, communis liberos tueretur?
sed tamen, quoquo modo potui, scripsi et dedi litteras ad te Philogono, liberto tuo, quas credo tibi postea redditas esse ; in quibus idem te hortor et rogo, quod pueri tibi verbis meis nuntiarunt , ut Romam protinus pergas et properes. primum enim te in praesidio esse volui, si qui essent inimici quorum crudelitas nondum esset nostra calamitate satiata ; deinde congressus nostri lamentationem pertimui ; digressum vero non tulissem atque etiam id ipsum quod tu scribis metuebam ne a me distrahi non posses. his de causis hoc maximum malum quod te non vidi, quo nihil amantissimis et coniunctissimis fratribus acerbius, miserius videtur accidere potuisse, minus acerbum, minus miserum fuit quam fuisset cum cons gressio tum vero digressio nostra.
nunc si potes, id quod ego qui tibi semper fortis videbar non possum, erige te et confirma, si qua subeunda dimicatio, erit. spero, si quid mea spes habet auctoritatis, tibi et integritatem tuam et amorem in te civitatis et aliquid etiam misericordiam nostri praesidi laturam ; sin eris ab isto periculo vacuus, ages scilicet si quid agi posse de nobis putabis. de quo scribunt ad me quidem multi multa et se sperare demonstrant; sed ego quod sperem non dispicio, cum inimici plurimum valeant, amici partim deseruerint me, partim etiam prodiderint ; qui in meo reditu fortasse reprehensionem sui sceleris pertimescunt. sed ista qualia sint tu velim perspicias mihique declares. ego tamen quam diu tibi opus erit, si quid periculi subeundum videbis, vivam. diutius in hac vita esse non possum. neque enim tantum virium habet ulla aut prudentia aut doctrina ut tantum dolorem possit sustinere.