Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
ac si omnium mearum praecepta litterarum repetes, intelleges esse nihil a me nisi orationis acerbitatem et iracundiam et, si forte, raro litterarum missarum indiligentiam reprehensam. quibus quidem in rebus si apud te plus auctoritas mea quam tua sive natura paulo acrior sive quaedam dulcedo iracundiae sive dicendi sal facetiaeque valuissent, nihil sane esset quod nos paeniteret. et mediocri me dolore putas adfici cum audiam qua sit existimatione C. Vergilius, qua tuus vicinus, C. Octavius? nam si te interioribus vicinis tuis, Ciliciensi et Syriaco, anteponis, valde magni facis! atque is dolor est quod, cum ii quos nominavi te innocentia non vincant, vincunt tamen artificio benevolentiae conligendae, qui neque Cyrum Xenophontis neque Agesilaum noverint, quorum regum summo imperio nemo umquam verbum ullum asperius audivit.
sed haec a principio tibi praecipiens quantum profecerim non ignoro ; nunc tamen decedens, id quod mihi iam facere videris, relinque, quaeso, quam iucundissimam memoriam tui. successorem habes perblandum ; cetera valde illius adventu tua requirentur. in litteris mittendis, ut saepe ad te scripsi, nimium te exorabilem praebuisti. tolle omnis, si potes, iniquas, tolle inusitatas, tolle contrarias. Statius mihi narravit scriptas ad te solere adferri, ab se legi, et si iniquae sint fieri te certiorem ; ante quam vero ipse ad te venisset, nullum delectum litterarum fuisse ; ex eo esse volumina selectarum epistularum quae reprehendi solerent.
hoc de genere nihil te nunc quidem moneo (sero est enim) ac scire potes multa me varie diligenterque monuisse ; illud tamen quod Theopompo mandavi cum essem admonitus ab ipso, vide per homines amantis tui, quod est facile, ut haec genera tollantur epistularum primum iniquarum, deinde contrariarum, tum absurde et inusitate scriptarum, postremo in aliquem contumeliosarum. atque ego haec tam esse quam audio non puto, et si sunt occupationibus tuis minus animadversa nunc perspice et purga. legi epistulam, quam ipse scripsisse Sulla nomenclator dictus est, non probandam, legi non nullas iracundas.