Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
at enim Graecis solis indulgeo. quid? L. Caecilium nonne omni ratione placavi? quem hominem, qua ira, quo spiritu! quem denique praeter Tuscenium cuius causa sanari non potest non mitigavi? ecce supra caput homo levis ac sordidus sed tamen equestri censu, Catienus. etiam is lenietur. cuius tu in patrem quod fuisti asperior non reprehendo ; certo enim scio te fecisse cum causa. sed quid opus fuit eius modi litteris quas ad ipsum misisti, 'illum crucem sibi ipsum constituere, ex qua tu eum ante detraxisses ; te curaturum fumo ut combureretur plaudente tota provincia'? quid vero ad C. Fabium nescio quem (nam eam quoque epistulam T. Catienus circumgestat), 'renuntiari tibi Licinium plagiarium cum suo pullo milvino tributa exigere'? deinde rogas Fabium ut et patrem et filium vivos comburat si possit ; si minus, ad te mittat uti iudicio comburantur. eae litterae abs te per iocum missae ad C. Fabium, si modo sunt tuae, cum leguntur, invidiosam atrocitatem verborum habent.