Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
nunc respondebo ad eas epistulas quas mihi reddidit L. Caesius, quoi quoniam ita te velle intellego nullo loco deero ; quarum altera est de Blaundeno Zeuxide, quem scribis certissimum matricidam tibi a me intime commendari. qua de re et de hoc genere toto, ne forte me in Graecos tam ambitiosum factum esse mirere pauca cognosce. ego cum Graecorum querelas nimium valere sentirem propter hominum ingenia ad fallendum parata, quoscumque de te queri audivi quacumque potui ratione placavi. primum Dionysopolitas qui erant inimicissimi mei lenivi ; is quorum principem Hermippum non solum sermone meo sed etiam familiaritate devinxi. ego Apamensem Hephaestium, ego levissimum hominem, Megaristum Antandrium, ego Niciam Smyrnaeum, ego nugas maximas omni mea comitate complexus sum, Nymphontem etiam Colophonium. quae feci omnia, non quo me aut hi homines aut tota natio delectaret ; pertaesum est levitatis, adsentationis, animorum non officiis sed temporibus servientium.