Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Attalus Hypaepenus mecum egit ut se ne impedires quo minus quod ad Q. †Publiceni† statuam decretum est erogaretur. quod ego te et rogo et admoneo ne talis viri tamque nostri necessari honorem minui per te aut impediri velis. praeterea Aesopi, nostri tragoedi familiaris, Licinus servus tibi notus aufugit. is Athenis apud Patronem Epicureum pro libero fuit ; inde in Asiam venit. postea Plato quidam Sardianus, Epicureus, qui Athenis solet esse multum et qui tum Athenis fuerat cum Licinius eo venisset, cum eum fugitivum esse postea ex Aesopi litteris cognosset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit, sed in publicam an in pistrinum non satis ex litteris eius intellegere potuimus. tu, quoquo modo est, quoniam Ephesi est, hominem investiges velim summaque diligentia vel tecum deducas. noli spectare quanti homo sit ; parvi enim preti est qui tam nihili sit. sed tanto dolore Aesopus est adfectus propter servi scelus et audaciam ut nihil ei gratius facere possis quam si illum per te reci perarit.