Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quid autem reperiri tam eximium aut tam expetendum potest quam istam virtutem, moderationem animi, temperantiam non latere in tenebris neque esse abditam, sed in luce Asiae, in oculis clarissimae provinciae atque in auribus omnium gentium ac nationum esse positam? non itineribus tuis perterreri homines, non sumptu exhauriri, non adventu commoveri? esse quocumque veneris et publice et privatim maximam laetitiam, cum urbs custodem non tyrannum, domus hospitem non expilatorem recepisse videatur?
his autem in rebus iam te usus ipse profecto erudivit nequaquam satis esse ipsum has te habere virtutes, sed esse circumspiciendum diligenter ut in hac custodia provinciae non te unum sed omnis ministros imperi tui sociis et civibus et rei publicae praestare videare quamquam legatos habes eos qui ipsi per se habituri sint rationem dignitatis suae . de quibus honore et dignitate et aetate praestat Tubero, quem ego arbitror, praesertim cum scribat historiam, multos ex suis annalibus posse deligere quos velit et possit imitari, Allienus autem noster est cum animo et benevolentia tum vero etiam imitatione vivendi. nam quid ego de Gratidio, dicam? quem certo scio ita laborare de existimatione sua ut propter amorem in nos fraternum etiam de nostra laboret.