Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
nunc vero ea pars tibi rei publicae commissa est in qua aut nullam aut perexiguam partem fortuna tenet et quae mihi tota in tua virtute ac moderatione animi posita esse videatur. nullas ut opinor, insidias hostium, nullam proeli dimicationem, nullam defectionem sociorum, nullam inopiam stipendi aut rei frumentariae, nullam seditionem exercitus pertimescimus, quae persaepe sapientissimis viris acciderunt, ut, quem ad modum gubernatores optimi vim tempestatis, sic illi fortunae impetum superare non possent tibi data est summa pax, summa tranquillitas, ita tamen ut ea dormientem gubernatorem vel obruere, vigilantem etiam delectare possit.
constat enim ea provincia primum ex eo genere sociorum quod est ex hominum omni genere humanissimum, deinde ex eo genere civium qui aut quod publicani sunt nos summa necessitudine attingunt aut quod ita negotiantur ut locupletes sint nostri consulatus beneficio se incolumis fortunas habere arbitrantur.