Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sic ad nos omnes fere deferunt nihil, cum absit iracundia, dicere solent te fieri posse iucundius, sed, cum te alicuius improbitas perversitasque commoverit sic te animo incitari ut ab omnibus tua desideretur humanitas. qua re quoniam in eam rationem vitae nos non tam cupiditas quaedam gloriae quam res ipsa ac fortuna deduxit, ut sempiternus sermo hominum de nobis futurus sit, caveamus, quantum efficere et consequi possumus, ut ne quod in nobis insigne vitium fuisse dicatur. neque ego nunc hoc contendo, quod fortasse cum in omni natura tum iam in nostra aetate difficile est, mutare animum et si quid est penitus insitum moribus id subito evellere, sed te illud admoneo ut, si hoc plene vitare non potes, quod ante occupatur animus ab iracundia quam providere ratio potuit ne occuparetur, ut te ante compares cotidieque meditere resistendum esse iracundiae, cumque ea maxime animum moveat tum tibi esse diligentissime linguam continendam ; quae quidem mihi virtus interdum non minor videtur quam omnino non irasci. nam illud est non solum gravitatis sed non numquam etiam lentitudinis ; moderari s vero et animo et orationi cum sis iratus, aut etiam tacere et tenere in sua potestate motum animi et dolorem, etsi non est perfectae sapientiae, tamen est non mediocris ingeni

atque in hoc genere multo te esse iam commodiorem mitioremque nuntiant. nullae tuae vehementiores animi concitationes, nulla maledicta ad nos, nullae contumeliae perferuntur, quae cum abhorrent a litteris, ab humanitate, tum vero contraria sunt imperio ac dignitati ; nam si implacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas, sin autem exorabiles, summa levitas, quae tamen ut in malis acerbitati anteponenda est.

sed quoniam primus annus habuit de hac reprehensione plurimum sermonis, credo, propterea quod tibi hominum iniuriae, quod avaritia, quod insolentia praeter opinionem accidebat et intolerabilis videbatur, secundus autem multo lenior, quod et consuetudo et ratio et, ut ego arbitror, meae quoque litterae te patientiorem lenioremque fecerunt, tertius annus ita debet esse emendatus ut ne minimam quidem rem quisquam possit ullam reprehendere.