Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

unum est quod tibi ego praecipere non desinam neque te patiar, quantum erit in me, cum exceptione laudari omnes enim qui istinc veniunt ita de tua virtute, integritate, humanitate commemorant ut in tuis summis laudibus excipiant unam iracundiam ; quod vitium cum in hac privata cotidianaque vita levis esse animi atque infirmi videtur, tum vero nihil est tam deforme quam ad summum imperium etiam acerbitatem naturae adiungere. qua re illud non suscipiam ut quae de iracundia dici solent a doctissimis hominibus ea nunc tibi exponam, cum et nimis longus esse nolim et ex multorum scriptis ea facile possis cognoscere ; illud, quod est epistulae proprium, ut is ad quem scribitur de iis rebus quas ignorat certior fiat, praetermittendum esse non puto.