Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
iam qui in eius modi rebus, in quibus vereor etiam ne durior sim, cautus esse velim ac diligens, quo me animo in servis esse censes? quos quidem cum omnibus in locis tum praecipue in provinciis regere debemus. quo de genere multa praecipi possunt sed hoc et brevissimum est et facillime teneri potest, ut ita se gerant in istis Asiaticis itineribus ut si iter Appia via faceres, neve interesse quicquam putent utrum Trallis an Formias venerint. ac si quis est ex servis egregie fidelis, sit in domesticis rebus et privatis ; quae res ad officium imperi tui atque ad aliquam partem rei publicae pertinebunt, de iis rebus ne quid attingat. multa enim quae recte committi servis fidelibus possunt tamen sermonis et vituperationis vitandae causa committenda non sunt.