Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sint aures tuae eae quae id quod audiunt existimentur audire, non in quas ficte et simulate quaestus causa insusurretur. sit anulus tuus non ut vas aliquod sed tamquam ipse tu, non minister alienae voluntatis sed testis tuae. accensus sit eo numero quo eum maiores nostri esse voluerunt qui hoc non in benefici loco sed in laboris ac muneris non temere nisi libertis suis deferebant, quibus illi quidem non multo secus ac servis imperabant. sit lictor non suae sed tuae lenitatis apparitor, maioraque praeferant fasces illi ac secures dignitatis insignia quam potestatis. toti denique sit provinciae cognitum tibi omnium quibus praesis salutem, liberos, famam, fortunas esse carissimas. denique haec opinio sit, non modo iis qui aliquid acceperint sed iis etiam qui dederint te inimicum si id cognoveris futurum. neque vero quisquam dabit, cum erit hoc perspectum, nihil per eos qui simulant se apud te multum posse abs te solere impetrari.

nec tamen haec oratio mea est eius modi ut te in tuos aut durum esse nimium aut suspiciosum velim. nam si quis est eorum qui tibi bienni spatio numquam in suspicionem avaritiae venerit, ut ego Caesium et Chaerippum et Labeonem et audio et quia cognovi existimo, nihil est quod non et iis et si quis est alius eiusdem modi et committi et credi rectissime putem ; sed si quis est in quo iam offenderis, de quo aliquid senseris, huic nihil credideris, nullam partem existimationis tuae commiseris.