Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Philotimum, ut ais in epistula tertia, exspectabas. at ille Idibus a me profectus est. eo serius ad tuam illam epistulam quoi ego statim rescripseram redditae sunt meae litterae. de Domitio, ut scribis, ita opinor esse ut et in

Cosano sit et consilium eius ignoretur. iste omnium turpissimus et sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est ille idem qui semper in re publica fuit. itaque nimirum hoc illud est quod Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, se velle uti
consilio
meo (age, esto; hoc commune est),
gratia
(ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias),
dignitate
(fortasse sententia consulari). illud extremum est,
ope omnium rerum.
id ego suspicari coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo secus. nam permagni eius interest rem ad interregnum non venire. id adsequitur, si per praetorem consules creantur. nos autem in libris habemus non modo consules a praetore sed ne praetores quidem creari ius esse idque factum esse numquam; consules eo non esse ius quod maius imperium a minore rogari non sit ius, praetores autem quod ita rogentur ut conlegae consulibus sint quorum est maius imperium. aberit non longe quin hoc a me decerni velit neque sit contentus Galba, Scaevola, Cassio, Antonio,
τότε μοι χάνοι εὐρεῖα χθών

sed quanta tempestas impendeat vides. qui transierint senatores scribam ad te cum certum habebo. de re frumentaria recte intellegis quae nullo modo administrari sine vectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum sunt omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane velim. quem fac horteris ut properet; opportune enim ad me ante adventum Caesaris venerit. de Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret

meorum neque tamen de te qui maxime meus es cogitavi. sciebam enim te
quoto anno
et
quantum in solo
solere quaerere neque solum Romae sed etiam Deli tuum διάγραμμα videram. verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum antiquam quam tum habebam iucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecissem. volui HS Q. Egi per †predum ille daret tanti quom† haberet venale. noluit. sed nunc omnia ista iacere puto propter nummorum caritatem. mihi quidem erit aptissimum vel nobis potius si tu emeris; sed eius dementias cave contemnas. valde est venustum. quamquam mihi ista omnia iam addicta vastitati videntur.

respondi epistulis tribus sed exspecto alias; nam me adhuc tuae litterae sustentarunt. D. Liberalibus.

Scr. in Formiano xv K. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

nihil habebam quod scriberem. neque enim novi quicquam audieram et ad tuas omnis rescripseram pridie. sed cum me aegritudo non solum somno privaret verum ne vigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere institui.

amens mihi fuisse videor a principio et me una haec res torquet quod non omnibus in rebus labentem vel potius ruentem Pompeium tamquam unus manipularis secutus sim. vidi hominem xiiii K. Febr. plenum formidinis. illo ipso die sensi quid ageret. numquam mihi postea placuit nec umquam aliud in alio peccare destitit. nihil interim ad me scribere, nihil nisi fugam cogitare. quid quaeris? sicut ἐν τοῖσ ἐρωτικοῖσ alienant immundae, insulsae, indecorae, sic me illius fugae neglegentiaeque deformitas avertit ab amore. nihil enim dignum faciebat qua re eius fugae comitem me adiungerem. nunc emergit amor, nunc desiderium ferre non possum, nunc mihi nihil libri, nihil litterae, nihil doctrina prodest. ita dies et noctes tamquam avis illa mare prospecto evolare cupio. do, do poenas temeritatis meae. etsi quae fuit illa temeritas? quid feci non consideratissime? si enim nihil praeter fugam quaereretur, fugissem libentissime, sed genus belli crudelissimi et maximi quod nondum vident homines quale futurum sit perhorrui. quae minae municipiis, quae nominatim viris bonis, quae denique omnibus qui remansissent! quam crebro illud

Sulla potuit, ego non potero?

mihi autem haeserunt illa. male Tarquinius qui Porsenam, qui Octavium Mamilium contra patriam, impie Coriolanus qui auxilium petiit a Volscis, recte Themistocles qui mori maluit, nefarius Hippias Pisistrati filius qui in Marathonia pugna cecidit arma contra patriam ferens; at Sulla, at Marius, at Cinna recte, immo iure fortasse; sed quid eorum victoria crudelius, quid funestius? huius belli genus fugi et eo magis quod crudeliora

etiam cogitari et parari videbam. me quem non nulli conservatorem istius urbis, quem parentem esse dixerunt Getarum et Armeniorum et Colchorum copias ad eam adducere? me meis civibus famem, vastitatem inferre Italiae? hunc primum mortalem esse, deinde etiam multis modis posse exstingui cogitabam, urbem autem et populum nostrum servandum ad immortalitatem, quantum in nobis esset, putabam, et tamen spes quaedam me sustentabat fore ut aliquid conveniret potius quam aut hic tantum sceleris aut ille tantum flagiti admitteret. alia res nunc tota est, alia mens mea. sol, ut est in tua quadam epistula, excidisse mihi e mundo videtur. ut aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti. haec, haec me fefellerunt et, ut verum loquar, aetas iam a diuturnis laboribus devexa ad otium domesticarum me rerum delectatione mollivit. nunc si vel periculose experiundum erit, experiar certe ut hinc avolem. ante oportuit fortasse; sed ea quae scripsisti me tardarunt et auctoritas maxime tua.

nam cum ad hunc locum venissem, evolvi volumen epistularum tuarum quod ego sub signo habeo servoque diligentissime. erat igitur in ea quam x K. Febr. dederas, hoc modo,

sed videamus et Gnaeus quid agat et illius rationes quorsum fluant. quod si iste Italiam relinquet, faciet omnino male et, ut ego existimo, ἀλογίστωσ, sed tum demum consilia nostra commutanda erunt.
hoc scribis post diem quartum quam ab urbe discessimus. deinde viii K. Febr.,
tantum modo Gnaeus noster ne, ut urbem ἀλογίστωσ reliquit, sic Italiam relinquat.
eodem die das alteras litteras quibus mihi consulenti planissime respondes. est enim sic,
sed venio
ad consultationem tuam. si Gnaeus Italia cedit, in urbem redeundum puto; quae enim finis peregrinationis?
hoc mihi plane haesit, et nunc ita video infinitum bellum iunctum miserrima fuga quam tu peregrinationem ὑποκορίζῃ.

sequiturχρησμὸσ vi K. Februarias,

ego si Pompeius manet in Italia nec res ad pactionem venit, longius bellum puto fore; sin Italiam relinquit, ad posterum bellum ἄσπονδον strui existimo.
huius igitur belli ego particeps et socius et adiutor esse cogor quod et ἄσπονδον est et cum civibus? deinde vii Idus Febr., cum iam plura audires de Pompei consilio, concludis epistulam quandam hoc modo,
ego quidem tibi non sim auctor, si Pompeius Italiam relinquit, te quoque profugere. summo enim periculo facies nec rei publicae proderis; quoi quidem posterius poteris prodesse, si manseris.
quem φιλόπατριν ac πολιτικὸν hominis prudentis et amici tali admonitu non moveret auctoritas?

deincepsiii Idus Febr. iterum mihi respondes consulenti sic,

quod quaeris a me fugamne defendam an moram utiliorem putem, ego vero in praesentia subitum discessum et praecipitem profectionem cum tibi tum ipsi Gnaeo inutilem et periculosam puto et satius esse existimo vos dispertitos et in speculis esse; sed medius fidius turpe nobis puto esse de fuga cogitare.
hoc turpe Gnaeus noster biennio ante cogitavit. ita sullaturit animus eius et proscripturit iam diu. inde, ut opinor, cum tu ad me quaedam γενικώτερον scripsisses et ego mihi a te quaedam significari putassem ut Italia cederem, detestaris hoc diligenter xi K. Mart.,
ego vero nulla epistula significavi, si Gnaeus Italia cederet, ut tu una cederes, aut si significavi, non dico fui
inconstans sed demens.
in eadem epistula alio loco,
nihil relinquitur nisi fuga, cui te socium neutiquam puto esse oportere nec umquam putavi.