Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

cenantibus ii Idus nobis ac noctu quidem Statius a te epistulam brevem attulit. de L. Torquato quod quaeris, non modo Lucius sed etiam Aulus profectus est, --- alter multos. de Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis. senatores multos esse Romae nos quoque audieramus. ecquid potes dicere cur exierint?

in his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris Caesarem Formiis a. d. xi Kal. Aprilis fore. hic ego vellem habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori cui dicerem,

Μέντορ, πῶσ τ' ἄρ' ἴω, πῶσ τ' ἂρ
nullam rem umquam difficiliorem cogitavi, sed cogito tamen nec ero, ut in malis, imparatus. sed cura ut valeas. puto enim diem tuum heri fuisse.

Scr. in Formiano xvi K. Apr. a. 705(49).CICERO ATTICO salutem

tris epistulas tuas accepi postridie Idus. erant autem iiii, iii, pridie Idus datae. igitur antiquissimae cuique primum respondebo. adsentio tibi, ut in Formiano potissimum commorer, etiam de supero mari, †plaboque†, ut antea ad te scripsi, ecquonam modo possim voluntate eius nullam rei publicae partem attingere. quod laudas quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici, ego vero ita facio. quin ea ipsa, quae a te commemorantur, secus ab eo in me ipsum facta esse non memini. tanto plus apud me valere benefici gratiam quam iniuriae dolorem volo. faciamus igitur, ut censes, conligamusque nos. σοφιστεύω enim simul ut rus decurro atque in decursu θέσεισ meas commentari non desino. sed sunt quaedam earum perdifficiles ad iudicandum. de optimatibus sit sane ita ut vis; sed nosti illud

Διονύσιοσ ἐν.
Titini filius apud Caesarem est. quod autem quasi vereri videris ne mihi tua consilia displiceant, me vero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae. qua re fac, ut ostendis, ne destiteris ad me quicquid tibi in mentem venerit scribere. mihi nihil potest esse gratius. >