Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

sed ea iam mihi exciderunt; beneficia eiusdem cogito, cogito etiam dignitatem; intellego serius equidem quam vellem propter epistulas sermonesque Balbi, sed video plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, nisi ut hunc occideret. ego igitur, sicut ille apud Homerum cui et mater et dea dixisset,

αὐτίκα γάρ τοι ἔπειτα μεθ' Ἕκτορα πότμοσ ἕτοιμος,
matri ipse respondit,
  1. αὐτίκα τεθναίην, ἐπεὶ οὐκ ἄρ' ἔμελλον ἑταίρῳ
  2. κτεινομένῳ ἐπαμῦναι,
quid si non ἑταίρῳ solum sed etiam εὐεργέτῃ, adde tali viro talem causam agenti? ego vero haec officia mercanda vita puto. optimatibus vero tuis nihil confido, nihil iam ne inservio quidem.

video ut se huic dent, ut daturi sint. quicquam tu illa putas fuisse de valetudine decreta municipiorum prae his de victoria gratulationibus?

timent
inquies. at ipsi tum se timuisse dicunt. sed videamus quid actum sit Brundisi. ex eo fortasse νέα consilia nascentur aliaeque litterae.