Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
age, finge me quamvis εὐστομάχωσ haec ferentem; quid illa dic, M. Tulli? quem habebunt exitum? et omitto causam rei publicae quam ego amissam puto cum vulneribus suis tum medicamentis iis quae parantur, de Pompeio quid agam? quoi plane (quid enim hoc negem?) suscensui. semper enim me causae eventorum magis movent quam ipsa eventa. haec igitur mala (quibus maiora esse quae possunt?) considerans vel potius iudicans eius opera accidisse et culpa inimicior eram huic quam ipsi Caesari. ut maiores nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo (itaque alter religiosus etiam nunc dies, alter in vulgus ignotus), sic ego decem annorum peccata recordans in quibus inerat ille etiam annus qui nos hoc non defendente, ne dicam gravius, adflixerat praesentisque temporis cognoscens temeritatem, ignaviam, neglegentiam suscensebam.