Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

vixdum epistulam tuam legeram cum ad me currens ad illum Postumus Curtius venit nihil nisi classis loquens et exercitus. eripiebat Hispanias, tenebat Asiam, Siciliam, Africam, Sardiniam, confestim in Graeciam persequebatur. eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii simus. nec enim ferre potero sermones istorum quicumque sunt; non sunt enim certe, ut appellantur, boni. sed tamen id ipsum scire cupio quid loquantur idque ut exquiras meque certiorem facias te vehementer rogo. nos adhuc quid Brundisi actum esset plane nesciebamus. cum sciemus, tum ex re et ex tempore consilium capiemus sed utemur tuo.