Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

illa tamen κατακλεὶσ illius est odiosa quam paene praeterii, si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum quorum posset ad omniaque esse descensurum.

vidisti igitur virum, ut scripseras? ingemuisti?
certe.
cedo reliqua.
quid? continuo ipse in Pedi Norbanum, ego Arpinum; inde—exspecto equidem λαλαγεῦσαν illam tuam.
tu malim
inquies
actum ne agas.
etiam illum ipsum quem sequimur multa fefellerunt

sed ego tuas litteras exspecto. nihil est enim iam ut antea

videamus hoc quorsum evadat.
extremum fuit de congressu nostro; quo quidem non dubito quin istum offenderim. eo maturius agendum est. amabo te, epistulam et πολιτικήν! valde tuas litteras nunc exspecto.

Scr. Arpini. prid. K. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

ego meo Ciceroni, quoniam Roma caremus, Arpini potissimum togam puram dedi, idque municipibus nostris fuit gratum. etsi omnis et illos et qua iter feci maestos adflictosque vidi. tam tristis et tam atrox est ἀναθεώρησισ huius ingentis mali. dilectus habentur, in hiberna deducuntur. ea quae etiam cum a bonis viris, cum iusto in bello, cum modeste fiunt, tamen ipsa per se molesta sunt, quam censes acerba nunc esse, cum a perditis in civili nefario bello petulantissime fiant! cave autem putes quemquam hominem in Italia turpem esse qui hinc absit. vidi ipse Formiis universos neque me hercule umquam homines putavi, et noram omnis sed numquam uno loco videram.