Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
cum tu haec leges, ego illum fortasse convenero.
τέτλαθι
κύντερονne illud quidem nostrum proprium. erat enim spes propinqui reditus, erat hominum querela. nunc exire cupimus, qua spe reditus mihi quidem numquam in mentem venit. non modo autem nulla querela est municipalium hominum ac rusticorum sed contra metuunt ut crudelem, iratum. nec tamen mihi quicquam est miserius quam remansisse nec optatius quam evolare non tam ad belli quam ad fugae societatem. †sed tu omnia qui† consilia differebas in id tempus cum sciremus quae Brundisi acta essent. scimus nempe; haeremus nihilo minus. vix enim spero mihi hunc veniam daturum, etsi multa adfero iusta ad impetrandum. sed tibi omnem illius meumque sermonem omnibus verbis expressum statim mittam.
tu nunc omni amore enitere ut nos cura tua et prudentia iuves. ita subito accurrit ut ne T. Rebilum quidem, ut constitueram, possim videre; omnia nobis imparatis agenda. sed tamen
ἄλλα μὲν αὐτόσ,ut ait ille,
ἄλλα δὲ καὶ δαίμων ὑποθήσεται.quicquid egero continuo scies. mandata Caesaris ad consules et ad Pompeium quae rogas, nulla habeo †et descripta attulit illa e via†misi ad te ante; e quibus mandata intellegi posse. Philippus Neapoli est, Lentulus Puteolis. de Domitio, ut facis, sciscitare ubi sit, quid cogitet.