Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tuas xi K. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum scierimus quid actum sit. et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui sed

ne cogitari quidem. quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti. fuit enim pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto.

συναγωγὴ consiliorum tuorum non est a me conlecta ad querelam sed magis ad consolationem meam. nec enim me tam haec mala angebant quam suspicio culpae ac temeritatis meae. eam nullam puto esse, quoniam cum consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt. quod mea praedicatione factum esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere viderer, est ita. ego illa extuli semper et eo quidem magis ne quid ille superiorum meminisse me putaret. quae si maxime meminissem, tamen illius temporis similitudinem iam sequi deberem. nihil me adiuvit cum posset; sed postea fuit amicus, etiam valde, nec quam ob causam plane scio. ergo ego quoque illi. quin etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem inlecti sumus. sed utinam tantum ego ei prodesse potuissem quantum mihi ille potuit! mihi tamen quod fecit gratissimum. nec ego nunc eum iuvare qua re possim scio nec, si possem, cum tam pestiferum bellum pararet, adiuvandum putarem.