Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quid censes igitur? ecquidnam est tui consili †ad† finis huius miserrimae vitae? nunc doleo, nunc torqueor, cum quoidam aut sapiens videor quod una non ierim aut felix fuisse. mihi contra. numquam enim illius victoriae socius esse volui, calamitatis mallem fuisse. quid ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut benevolentiam implorem? actum est; nulla re iam possum iuvari qui ne quod optem quidem iam habeo nisi ut aliqua inimici misericordia liberemur.
οὐκ ἔστ' ἔτυμοσ λόγοσ, ut opinor, ille de ratibus. quid enim esset quod Dolabella iis litteris quas iii Idus Martias a Brundisio dedit hanc quasi εὐημερίαν Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? quod valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te misi. hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor nec huius quidem rei melior Dolabella.
tuas xi K. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum scierimus quid actum sit. et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui sed
ne cogitari quidem. quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti. fuit enim pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto.συναγωγὴ consiliorum tuorum non est a me conlecta ad querelam sed magis ad consolationem meam. nec enim me tam haec mala angebant quam suspicio culpae ac temeritatis meae. eam nullam puto esse, quoniam cum consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt. quod mea praedicatione factum esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere viderer, est ita. ego illa extuli semper et eo quidem magis ne quid ille superiorum meminisse me putaret. quae si maxime meminissem, tamen illius temporis similitudinem iam sequi deberem. nihil me adiuvit cum posset; sed postea fuit amicus, etiam valde, nec quam ob causam plane scio. ergo ego quoque illi. quin etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem inlecti sumus. sed utinam tantum ego ei prodesse potuissem quantum mihi ille potuit! mihi tamen quod fecit gratissimum. nec ego nunc eum iuvare qua re possim scio nec, si possem, cum tam pestiferum bellum pararet, adiuvandum putarem.