Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

et tamen omnis spes salutis in illis est et ego excubo animo nec partem ullam capio quietis et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio! quid enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid Libonem praetermissurum sceleris putas quorum creditores convenire dicuntur? quid eos autem, cum vicerint, in civis effecturos? quam vero μικροψυχίαν Gnaei nostri esse? nuntiant Aegyptum et Arabiam εὐδαίμονα et Μεσοποταμίαν cogitare, iam Hispaniam abiecisse. monstra narrant; quae falsa esse possunt sed certe et haec perdita sunt et illa non salutaria. tuas litteras iam desidero. post fugam nostram numquam iam tantum earum intervallum fuit. misi ad te exemplum litterarum mearum ad Caesarem quibus me aliquid profecturum puto.