Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
totam autem hanc deliberationem evolvis accuratius in litteris viii Kal. Mart. datis,
si M'. Lepidus et L. Volcacius remanent, manendum puto, ita ut, si salvus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc νέκυιαν relinquas et te in certamine vinci cum illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluvie regnare.multa disputas huic sententiae convenientia. inde ad extremum,
quid siinquis
Lepidus et Volcacius discedunt? plane ἀπορῶ. quod evenerit igitur et quod egeris id στερκτέον putabo.si tum dubitaras, nunc certe non dubitas istis manentibus.