Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
illud molestum me adhuc investigare non posse ubi P. Lentulus noster sit, ubi Domitius. quaero autem, quo facilius scire possim quid acturi sint, iturine ad Pompeium et, si sunt, qua quandove ituri sint. urbem quidem iam refertam esse optimatium audio, Sosium et Lupum quos Gnaeus noster ante putabat Brundisium venturos esse quam se ius dicere. hinc vero vulgo vadunt; etiam M'. Lepidus quocum diem conterere solebam cras cogitabat.
nos autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus; deinde Arpinum volebamus; inde iter qua maxime ἀπάντητον esset ad mare superum remotis sive omnino missis lictoribus. audio enim bonis viris qui et nunc et saepe antea magno praesidio rei publicae fuerunt hanc cunctationem nostram non probari multaque in me et severe in conviviis tempestivis quidem disputari.
cedamus igitur et, ut boni cives simus, bellum Italiae terra marique inferamus et odia improborum rursus in nos quae iam exstincta erant incendamus et Luccei consilia ac Theophani persequamur.nam Scinio vel in Syriam proficiscitur sorte vel cum genero honeste vel Caesarem fugit iratum. Marcelli quidem, nisi gladium Caesaris timuissent, manerent. Appius est eodem in timore et inimicitiarum recentium etiam. praeter hunc et C. Cassium reliqui legati, Faustus pro quaestore; ego unus cui utrumvis licet. frater accedit quem socium huius fortunae esse non erat aequum. cui magis etiam Caesar irascetur, sed impetrare non possum ut maneat. dabimus hoc Pompeio quoi debemus. nam me quidem alius nemo movet, non sermo bonorum qui nulli sunt, non causa quae acta timide est, agetur improbe. uni, uni hoc damus ne id quidem roganti nec suam causam, ut ait, agenti sed publicam. tu quid cogites de transeundo in Epirum scire sane velim.
Etsi Nonis Martiis die tuo, ut opinor, exspectabam epistulam a te longiorem, tamen ad eam ipsam brevem quam IIII Nonas ὑπὸ τὴν διαλῆψιν dedisti rescribendum putavi. gaudere ais te mansisse me et scribis in sententia te manere. mihi autem superioribus litteris videbare non dubitare quin cederem ita si et Gnaeus bene comitatus conscendisset et consules transissent. utrum hoc tu parum commeministi, an ego non satis intellexi, an mutasti sententiam? sed aut
ex epistula quam exspecto perspiciam quid sentias aut alias abs te litteras eliciam. Brundisio nihildum erat adlatumo rem difficilem planeque perditam! quam nihil praetermittis in consilio dando; quam nihil tamen quod tibi ipsi placeat explicas! non esse me una cum Pompeio gaudes ac proponis quam sit turpe me adesse cum quid de illo detrahatur; nefas esse approbare. certe; contra igitur?
diinquis
averruncent!quid ergo fiet si in altero scelus est, in altero supplicium?
impetrabisinquis
a Caesare ut tibi abesse liceat et esse otioso.supplicandum igitur? miserum. quid si non impetraro?
et de triumpho eritinquis
integrum.quid si hoc ipso premar? accipiam? quid foedius? negem? repudiari se totum, magis etiam quam olim in xxviratu, putabit. ac solet, cum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum culpam. ita me sibi fuisse inimicum ut ne honorem quidem a se accipere vellem. quanto nunc hoc idem accipiet asperius! tanto scilicet quanto et honos hic illo est amplior et ipse robustior.
nam quod negas te dubitare quin magna in offensa sim apud Pompeium hoc tempore, non video causam cur ita sit hoc quidem tempore. qui enim amisso Corfinio denique certiorem me sui consili fecit, is queretur Brundisium me non venisse cum inter me et Brundisium Caesar esset? deinde etiam scit ἀπαρρησίαστον esse in ea causa querelam suam. me putat de municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de pace, de urbe, de pecunia, de Piceno occupando plus vidisse quam se. sin cum potuero non venero tum erit inimicus, quod ego non eo vereor ne mihi noceat (quid enim faciet?
τίσ δ' ἐστὶ δοῦλοσ τοῦ θανεῖν ἄφροντισ ὤν;sed quia ingrati animi crimen horreo. confido igitur adventum nostrum illi, quoquo tempore fuerit, ut scribis, ἀσμενιστὸν fore. nam quod ais, si hic temperatius egerit, consideratius consilium te daturum, qui hic potest se gerere non perdite? vetant vita, mores, ante facta, ratio suscepti negoti, socii, vires bonorum aut etiam constantia.
vixdum epistulam tuam legeram cum ad me currens ad illum Postumus Curtius venit nihil nisi classis loquens et exercitus. eripiebat Hispanias, tenebat Asiam, Siciliam, Africam, Sardiniam, confestim in Graeciam persequebatur. eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii simus. nec enim ferre potero sermones istorum quicumque sunt; non sunt enim certe, ut appellantur, boni. sed tamen id ipsum scire cupio quid loquantur idque ut exquiras meque certiorem facias te vehementer rogo. nos adhuc quid Brundisi actum esset plane nesciebamus. cum sciemus, tum ex re et ex tempore consilium capiemus sed utemur tuo.
Domiti filius transiit Formias viii Idus currens ad matrem Neapolim mihique nuntiari iussit patrem ad urbem esse cum de eo curiose quaesisset servus noster Dionysius. nos autem audieramus eum profectum sive ad Pompeium sive in Hispaniam. id cuius modi sit scire sane velim.
nam ad id quod delibero pertinet, si ille certe nusquam discessit, intellegere Gnaeum non esse facilis nobis ex Italia exitus, cum ea tota armis praesidiisque teneatur, hieme praesertim. nam si commodius anni tempus esset, vel infero mari liceret uti. nunc nihil potest nisi supero tramitti quo iter interclusum est. quaeres igitur et de Domitio et de Lentulo.a Brundisio nulla adhuc fama venerat, et erat hic dies vii Idus quo die suspicabamur aut pridie ad Brundisium venisse Caesarem. nam Kal. Arpis manserat. sed si Postumum audire velles, persecuturus erat Gnaeum; transisse enim iam putabat coniectura tempestatum ac dierum. ego nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat et eo magis quod audita naviculariis hominis liberalitas esset. sed tota res Brundisina quo modo habeat se diutius nescire non possum.
ego etsi tam diu requiesco quam diu aut ad te scribo aut tuas litteras lego, tamen et ipse egeo argumento epistularum et tibi idem accidere certo scio. quae enim soluto animo familiariter scribi solent ea temporibus his excluduntur, quae autem sunt horum temporum ea iam contrivimus. sed tamen ne me totum aegritudini dedam, sumpsi mihi quasdam tamquam θέσεισ quae et πολιτικαὶ sunt et temporum horum, ut et abducam animum ab querelis et in eo ipso de quo agitur exercear. eae sunt huius modi:
εἰ μενετέον ἐν τῇ πατρίδι τυραννουμένης αὐτῆς. εἰ παντὶ τρόπῳ τυραννίδοσ κατάλυσιν πραγματευτέον, κἂν μέλλῃ διὰ
tou=to peri\ tw=n o(/lwn h( po/lis kinduneu/sein h)\ eu)labhte/on to\n katalu/onta mh\ au)to\s ai)/rhtai. ei) peirate/on a)rh/gein th=| patri/di turannoume/nh| kairw=| kai\ lo/gw| ma=llon h)\ pole/mw|. ei) politiko\n to\ h(suxa/zein a)naxwrh/santa/ poi th=s patri/dos turannoume/nhs h)\ dia\ panto\s i)te/on kindu/nou th=s e)leuqeri/as pe/ri. ei) po/lemon e)pakte/on th=| xw/ra| kai\ poliorkhte/on au)th\n turannoume/nhn. ei) kai\ mh\ dokima/zonta th\n dia\ pole/mou kata/lusin th=s turanni/dos sunapograpte/on o(/mws toi=s a)ri/stois. ei) toi=s eu)erge/tais kai\ fi/lois sugkinduneute/on e)n toi=s politikoi=s ka)\n mh\ dokw=sin eu)= bebouleu=sqai peri\ tw=n o(/lwn. ei) o( mega/la th\n patri/da eu)ergeth/sas di' au)to/ te tou=to a)nh/kesta paqw\n kai\ fqonhqei\s kinduneu/seien a)\n e)qelonth\s u(pe\r th=s patri/dos h)\ e)fete/on au)tw=| e(autou= pote kai\ tw=n oi)keiota/twn poiei=sqai pro/noian a)feme/nw| ta\s pro\s tou\s i)sxu/ontas diapolitei/as.in his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Graece tum Latine et abduco parumper animum a molestiis et τῶν προὔργου τι delibero. sed vereor ne tibi ἄκαιροσ sim. si enim recte ambulavit is qui hanc epistulam tulit, in ipsum tuum diem incidit.
Natali die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consili summaeque cum benevolentiae tum etiam prudentiae. eam mihi Philotimus postridie quam a te acceperat reddidit. sunt ista quidem quae disputas difficillima, iter ad superum, navigatio infero, discessus Arpinum ne hunc fugisse, mansio Formiis ne obtulisse nos gratulationi videamur, sed
miserius nihil quam ea videre quae tamen iam, inquam, videnda erunt. fuit apud me Postumus, scripsi ad te quam gravis. venit ad me etiam Q. Fufius quo vultu, quo spiritu! properans Brundisium, scelus accusans Pompei, levitatem et stultitiam senatus. haec qui in mea villa non feram, Curtium in curia potero ferre?age, finge me quamvis εὐστομάχωσ haec ferentem; quid illa dic, M. Tulli? quem habebunt exitum? et omitto causam rei publicae quam ego amissam puto cum vulneribus suis tum medicamentis iis quae parantur, de Pompeio quid agam? quoi plane (quid enim hoc negem?) suscensui. semper enim me causae eventorum magis movent quam ipsa eventa. haec igitur mala (quibus maiora esse quae possunt?) considerans vel potius iudicans eius opera accidisse et culpa inimicior eram huic quam ipsi Caesari. ut maiores nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo (itaque alter religiosus etiam nunc dies, alter in vulgus ignotus), sic ego decem annorum peccata recordans in quibus inerat ille etiam annus qui nos hoc non defendente, ne dicam gravius, adflixerat praesentisque temporis cognoscens temeritatem, ignaviam, neglegentiam suscensebam.