Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ego Arpini volo esse pridie Kal., deinde circum villulas nostras errare quas visurum me postea desperavi. εὐγενῆ tua consilia et tamen pro temporibus non incauta mihi valde probantur. Lepido quidem (nam fere συνδιημερεύομεν, quod gratissimum illi est) numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus. crebro enim illius litterae ab aliis ad nos commeant. sed me illorum sententiae minus movebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora. tua me hercule auctoritas vehementer movet; adfert enim et reliqui temporis reciperandi rationem et praesentis tuendi. sed obsecro te, quid hoc miserius quam alterum plausus in foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima? alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum? et me hercule quamvis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen hoc quod talibus viris non subvenit laudare non possum. nam sive timuit, quid ignavius? sive, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum caede fore putavit, quid iniustius? sed haec omittamus; augemus enim dolorem retractando.
vi Kal. vesperi Balbus minor ad me venit occulta via currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum litteris, cum mandatis, cum promissione provinciae, Romam ut redeat. quoi persuaderi posse non arbitror, nisi erit conventus. idem aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium adsequeretur (id credo) et rediret in gratiam. id non credo et metuo ne omnis haec clementia ad Cinneam illam crudelitatem conligatur. Balbus quidem maior ad me scribit nihil malle Caesarem quam principe Pompeio sine metu vivere. tu, puto, haec credis. sed cum haec scribebam v Kalend., Pompeius iam Brundisium venisse poterat; expeditus enim antecesserat legiones xi K. Luceria. sed hoc τέρασ horribili vigilantia, celeritate, diligentia est. plane quid futurum sit nescio.