Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

deinde supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram. di immortales, qui me horror perfudit! quam sum sollicitus quidnam futurum sit! hoc tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu terrorem. spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit † nihil mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam me hercule†.

modo enim audivi quartanam a te discessisse. moriar si magis gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius habere nec id esse vestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum audio. sed eum video in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem Curium nostrum si quid opus esset rogaram. malo Tironis verecundiam in culpa esse quam inliberalitatem Curi.

Scr. ut Formiano vii K. Mart., ut videtur, a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

unum etiam restat amico nostro ad omne dedecus ut Domitio non subveniat.

at nemo dubitat quin subsidio venturus sit.
ego non puto.
deseret igitur talem civem et eos quos una scis esse cum habeat praesertim is ipse cohortis triginta?
nisi me omnia fallunt, deseret. incredibiliter pertimuit, nihil spectat nisi fugam.

quoi tu (video enim quid sentias) me comitem putas debere esse. ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. quod enim tu meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio vinci quam cum istis vincere, ego vero malo sed cum illo Pompeio qui tum erat aut qui mihi esse videbatur, cum hoc vero qui ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo, qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui, contigit, victus sum. quod superest, nec ista videre possum quae numquam timui ne viderem nec me hercule istum propter quem mihi non modo meis sed memet ipso carendum est.