Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

novi si quid esset scripsissem. pendeo animi exspectatione de re Corfiniensi, in qua de salute rei publicae decernetur. tu fasciculum, qui est M'. Curio inscriptus, velim cures ad eum perferendum Tironemque Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges.

Scr. in Formiano ix K. Mart., ut videtur, a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

obsignata iam ista epistula quam de nocte daturus eram, sicut dedi (nam eam vesperi scripseram), C. Sosius praetor in Formianum venit ad M'. Lepidum vicinum nostrum quoius quaestor fuit. Pompei litterarum ad consules exemplum attulit:

litterae mihi a L. Domitio a. d. xiii Kalend. Mart. adlatae sunt. earum exemplum infra scripsi. nunc ut ego non scribam, tua sponte te intellegere scio quanti rei publicae intersit omnis copias in unum locum primo quoque tempore convenire. tu, si tibi videbitur, dabis operam ut quam primum ad nos venias, praesidi Capuae quantum constitueris satis esse relinquas.

deinde supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram. di immortales, qui me horror perfudit! quam sum sollicitus quidnam futurum sit! hoc tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu terrorem. spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit † nihil mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam me hercule†.

modo enim audivi quartanam a te discessisse. moriar si magis gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius habere nec id esse vestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum audio. sed eum video in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem Curium nostrum si quid opus esset rogaram. malo Tironis verecundiam in culpa esse quam inliberalitatem Curi.

Scr. ut Formiano vii K. Mart., ut videtur, a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

unum etiam restat amico nostro ad omne dedecus ut Domitio non subveniat.

at nemo dubitat quin subsidio venturus sit.
ego non puto.
deseret igitur talem civem et eos quos una scis esse cum habeat praesertim is ipse cohortis triginta?
nisi me omnia fallunt, deseret. incredibiliter pertimuit, nihil spectat nisi fugam.

quoi tu (video enim quid sentias) me comitem putas debere esse. ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. quod enim tu meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio vinci quam cum istis vincere, ego vero malo sed cum illo Pompeio qui tum erat aut qui mihi esse videbatur, cum hoc vero qui ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo, qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui, contigit, victus sum. quod superest, nec ista videre possum quae numquam timui ne viderem nec me hercule istum propter quem mihi non modo meis sed memet ipso carendum est.

ad Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit) sive ab Oppiis tuis contubernalibus. cetera apposita tibi mandabo.

Scr. in Formiano vi K. Mart. a. 705(49).CICERO ATTICO salutem

o rem turpem et ea re miseram! sic enim sentio, id demum aut potius id solum esse miserum quod turpe sit. aluerat Caesarem; eundem repente timere coeperat, condicionem pacis nullam probarat, nihil ad bellum pararat, urbem reliquerat, Picenum amiserat culpa, in Apuliam se

compegerat, ibat in Graeciam, omnis nos ἀπροσφωνήτουσ, expertis sui tanti, tam inusitati consili relinquebat.

ecce subito litterae Domiti ad illum, ipsius ad consules. fulsisse mihi videbatur τὸ καλὸν ad oculos eius et exclamasse ille vir qui esse debuit,

  1. πρὸσ ταῦθ' ὅ τι χρὴ καὶ παλαμάσθων
  2. καὶ πάντ' ἐπ' ἐμοὶ τεκταινέσθων:
  3. τὸ γὰρ εὖ μετ' ἐμοῦ.
at ille tibi πολλὰ χαίρειν τῷ καλῷ dicens pergit Brundisium. Domitium autem aiunt re audita et eos qui una essent se tradidisse. o rem lugubrem! itaque intercludor dolore quo minus ad te plura scribam. tuas litteras exspecto.