Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
litteras abs te M. Calenius ad me attulit a. d. xiiii Kal. Martias; in quibus litteris scribis tibi in animo esse observare Caesarem et, si secundum mare ad me ire coepisset, confestim in Samnium ad me venturum, sin autem ille circum istaec loca commoraretur, te ei, si propius accessisset resistere velle. te animo magno et forti istam rem agere existimo, sed diligentius nobis est videndum ne distracti pares esse adversario non possimus, cum ille magnas copias habeat et maiores brevi habiturus sit. non enim pro tua prudentia debes illud solum animadvertere quot in praesentia cohortis contra te habeat Caesar sed quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit. cui rei testimonio sunt litterae quas Bussenius ad me misit; in quibus scribit, id quod ab aliis quoque mihi scribitur, praesidia Curionem quae in Umbria et Tuscis erant contrahere et ad Caesarem iter facere. quae si copiae in unum locum fuerint coactae, ut pars exercitus ad Albam mittatur, pars ad te accedat, ut non pugnet sed locis suis repugnet, haerebis neque solus cum ista copia tantam multitudinem sustinere poteris ut frumentatum eas.
quam ob rem te magno opere hortor ut quam primum cum omnibus copiis hoc venias. consules constituerunt idem facere. ego M. Tuscilio ad te mandata dedi providendum esse ne duae legiones sine Picentinis cohortibus
in conspectum Caesaris committerentur. quam ob rem nolito commoveri, si audieris me regredi, si forte Caesar ad me veniet; cavendum enim puto esse ne implicatus haeream. nam neque castra propter anni tempus et militum animos facere possum neque ex omnibus oppidis contrahere copias expedit, ne receptum amittam. itaque non amplius XIIII cohortis Luceriam coegi.consules praesidia omnia ad me deducturi sunt aut in Siciliam ituri nam aut exercitum firmum habere oportet quo confidamus perrumpere nos posse aut regiones eius modi obtinere e quibus repugnemus; id quod neutrum nobis hoc tempore contigit, quod et magnam partem Italiae Caesar occupavit et nos non habemus exercitum tam amplum neque tam magnum quam ille. itaque nobis providendum est ut summam rei publicae rationem habeamus. etiam atque etiam te hortor ut cum omni copia quam primum ad me venias. possumus etiam nunc rem publicam erigere, si communi consilio negotium administrabimus; si distrahemur, infirmi erimus. mihi hoc constitutum est. his litteris scriptis Sicca abs te mihi litteras et mandata attulit. quod me hortare ut istuc veniam, id me facere non arbitror posse, quod non magno opere his legionibus confido.
litterae mihi a te redditae sunt a. d. XIII Kal. Martias in quibus scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse.
quod putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium velit et omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus de quarum voluntate dubitamus. quo etiam magis tuis litteris sum commotus. neque enim eorum militum quos mecum habeo voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus convenerunt.qua re da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices, hoc quam primum venias, ante quam omnes copiae ad adversarium conveniant. neque enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt et, si convenirent, quantum iis committendum sit qui inter se ne noti quidem sunt contra veteranas legiones non te praeterit.
lippitudinis meae signum tibi sit librari manus et eadem causa brevitatis; etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. omnis exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus. sed videsne in quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum? si me hercule neminem occiderit nec cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui eum maxime timuerant maxime diligetur.
multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil
prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. et vide quam conversa res sit; illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant. id quantis nostris peccatis vitiisque evenerit non possum sine molestia cogitare. quae autem impendere putarem, scripseram ad te et iam tuas litteras exspectabam.non dubito quin tibi odiosae sint epistulae cotidianae, cum praesertim neque nova de re aliqua certiorem te faciam neque novam denique iam reperiam scribendi ullam sententiam. sed si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus vero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem litterarum facere non possum et simul, crede mihi, requiesco paulum in his miseriis, cum quasi tecum loquor, cum vero tuas epistulas lego, multo etiam magis. omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae quicquam auditur novi nec in his locis quae a Brundisio absunt propius quam tu bidui aut tridui. Brundisi autem omne certamen vertitur huius primi temporis. qua quidem exspectatione torqueor. sed omnia ante Nonas sciemus. eodem enim die video Caesarem a Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo Canusio mane Pompeium. eo modo autem ambulat Caesar et iis †diariis† militum celeritatem incitat ut timeam ne citius ad Brundisium quam opus sit accesserit.
dices,
quid igitur proficis qui anticipes eius rei molestiam quam triduo sciturus sis?nihil equidem; sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et simul scito labare meum consilium illud quod satis iam fixum videbatur. non mihi satis idonei sunt auctores ii qui a te probantur. quod enim umquam eorum in re publica forte factum exstitit? aut quis ab iis ullam rem laude dignam desiderat? nec me hercule laudandos existimo qui trans mare belli parandi causa profecti sunt—quamquam haec ferenda non erant—, video enim quantum id bellum et quam pestiferum futurum sit; sed me movet unus vir cuius fugientis comes, rem publicam reciperantis socius videor esse debere.
totiensne igitur sententiam mutas?ego tecum tamquam mecum loquor. quis autem est tanta quidem de re quin varie secum ipse disputet? simul et elicere cupio sententiam tuam, si manet, ut firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar.