Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

volo etiam exquiras quam diligentissime poteris (habebis autem per quos possis) quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus sit, quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num quoi suscenseant—quid dico num quoi? num Pompeio. omnino culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius litteris cognosci potest quarum exemplum ad te misi. haec igitur videbis et, quod ad te ante scripsi, Demetri Magnetis librum quem ad te misit de concordia velim mihi mittas.

Scr. Luceriae xiii aut xii K. Mart. a. 705 (49).CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.

ego quod existimabam dispersos nos neque rei publicae utilis neque nobis praesidio esse posse, idcirco ad L. Domitium litteras misi, primum uti ipse cum omni copia ad nos veniret; si de se dubitaret, ut cohortis xviiii quae ex Piceno ad me iter habebant ad nos mitteret. quod veritus sum factum est ut Domitius implicaretur et neque ipse satis firmus esset ad castra facienda quod meas xviiii et suas xii cohortis tribus in oppidis distributas haberet (nam partim Albae, partim Sulmone conlocavit) neque se, si vellet, expedire posset.

nunc scitote me esse in summa sollicitudine. nam et tot et talis viros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio ire possum, quod his duabus legionibus non puto esse committendum ut illuc ducantur, ex quibus tamen non amplius xiiii cohortis contrahere potui, quod duas Brundisium misi neque Canusium sine praesidio, dum abessem, putavi esse dimittendum.