Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

omnia sunt integra nobis; nihil praetermissum est quod non habeat sapientem excusationem, non modo probabilem. nam certe neque tum peccavi cum imperatam iam Capuam non solum ignaviae delictum sed etiam perfidiae suspicionem fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L. Caesarem et L. Fabatum adlatas cavi ne animum eius offenderem cui Pompeius iam armatus armato consulatum triumphumque deferret.

nec vero haec extrema quisquam potest iure reprehendere quod mare non transierim. id enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui. neque enim suspicari debui, praesertim cum ex ipsius Pompei litteris, idem quod video te existimasse, non dubitarim quin is Domitio subventurus esset, et plane quid rectum et quid faciendum mihi esset diutius cogitare malui.

primum igitur, haec qualia tibi esse videantur, etsi significata sunt a te, tamen accuratius mihi perscribas velim, deinde aliquid etiam in posterum prospicias fingasque quem me esse deceat et ubi me plurimum prodesse rei publicae sentias, ecquae pacifica persona desideretur an in bellatore sint omnia.