Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ego me in hac omni causa facile intellegebam pugnandi cupidis hominibus non satis facere. primum enim prae me tuli me nihil malle quam pacem, non quin eadem timerem quae illi sed ea bello civili leviora ducebam. deinde suscepto bello, cum pacis condiciones ad te adferri
a teque ad eas honorifice et large responderi viderem, duxi meam rationem; quam tibi facile me probaturum pro tuo in me beneficio arbitrabar. memineram me esse unum qui pro meis maximis in rem publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem, me esse unum qui, si offendissem eius animum cui tum cum iam in armis essemus consulatus tamen alter et triumphus amplissimus deferebatur, subicerer eisdem proeliis, ut mea persona semper ad improborum civium impetus aliquid videretur habere populare. neque haec non ego prius sum suspicatus quam mihi palam denuntiata sunt, neque ea tam pertimui, si subeunda essent, quam declinanda putavi, si honeste vitare possem.quam brevem illius temporis, dum in spe pax fuit, rationem nostram vides, reliqui facultatem res ademit. iis autem quibus non satis facio facile respondeo. neque enim ego amicior C. Caesari umquam fui quam illi neque illi amiciores rei publicae quam ego. hoc inter me et illos interest quod, cum et illi cives optimi sint et ego ab ista laude non absim, ego condicionibus, quod idem te intellexeram velle, illi armis disceptari maluerunt. quae quoniam ratio vicit, perficiam profecto ut neque res publica civis a me animum neque tu amici desideres.
mihi molestior lippitudo erat etiam quam ante fuerat. dictare tamen hanc epistulam malui quam Gallo Fadio amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare. nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram
ipse eas litteras quarum vaticinationem falsam esse cupio. huius autem epistulae non solum ea causa est ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras sed etiam haec iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis †quod tibi et quia† perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane volo, ut penitus intellegam.omnia sunt integra nobis; nihil praetermissum est quod non habeat sapientem excusationem, non modo probabilem. nam certe neque tum peccavi cum imperatam iam Capuam non solum ignaviae delictum sed etiam perfidiae suspicionem fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L. Caesarem et L. Fabatum adlatas cavi ne animum eius offenderem cui Pompeius iam armatus armato consulatum triumphumque deferret.
nec vero haec extrema quisquam potest iure reprehendere quod mare non transierim. id enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui. neque enim suspicari debui, praesertim cum ex ipsius Pompei litteris, idem quod video te existimasse, non dubitarim quin is Domitio subventurus esset, et plane quid rectum et quid faciendum mihi esset diutius cogitare malui.
primum igitur, haec qualia tibi esse videantur, etsi significata sunt a te, tamen accuratius mihi perscribas velim, deinde aliquid etiam in posterum prospicias fingasque quem me esse deceat et ubi me plurimum prodesse rei publicae sentias, ecquae pacifica persona desideretur an in bellatore sint omnia.
atque ego qui omnia officio metior recordor tamen tua
consilia; quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem. memini quid mihi tum suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque saepe ingemiscens sum recordatus. qua re nunc saltem ad illos calculos revertamur quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur sed etiam paulo salubrioribus. sed nihil praescribo accurate velim perscribas tuam ad me sententiam.volo etiam exquiras quam diligentissime poteris (habebis autem per quos possis) quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus sit, quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num quoi suscenseant—quid dico num quoi? num Pompeio. omnino culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius litteris cognosci potest quarum exemplum ad te misi. haec igitur videbis et, quod ad te ante scripsi, Demetri Magnetis librum quem ad te misit de concordia velim mihi mittas.
ego quod existimabam dispersos nos neque rei publicae utilis neque nobis praesidio esse posse, idcirco ad L. Domitium litteras misi, primum uti ipse cum omni copia ad nos veniret; si de se dubitaret, ut cohortis xviiii quae ex Piceno ad me iter habebant ad nos mitteret. quod veritus sum factum est ut Domitius implicaretur et neque ipse satis firmus esset ad castra facienda quod meas xviiii et suas xii cohortis tribus in oppidis distributas haberet (nam partim Albae, partim Sulmone conlocavit) neque se, si vellet, expedire posset.
nunc scitote me esse in summa sollicitudine. nam et tot et talis viros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio ire possum, quod his duabus legionibus non puto esse committendum ut illuc ducantur, ex quibus tamen non amplius xiiii cohortis contrahere potui, quod duas Brundisium misi neque Canusium sine praesidio, dum abessem, putavi esse dimittendum.
D. Laelio mandaram, quod maiores copias sperabam nos habituros, ut, si vobis videretur, alter uter vestrum ad me veniret, alter in Siciliam cum ea copia quam Capuae et circum Capuam comparastis et cum iis militibus quos Faustus legit proficisceretur, Domitius cum xii suis cohortibus eodem adiungeretur, reliquae copiae omnes Brundisium cogerentur et inde navibus Dyrrachium transportarentur. nunc cum hoc tempore nihilo magis ego quam vos subsidio Domitio ire possim --- se per montis explicare, non est nobis committendum ut ad has xiiii cohortis quas dubio animo habeo hostis accedere aut in itinere me consequi possit
quam ob rem placitum est mihi (talia video censeri M. Marcello et ceteris nostri ordinis qui hic sunt) ut Brundisium ducerem hanc copiam quam mecum habeo. vos hortor ut quodcumque militum contrahere poteritis contrahatis et eodem Brundisium veniatis quam primum. arma quae ad me missuri eratis, iis censeo armetis milites quos vobiscum habetis. quae arma superabunt, ea si Brundisium iumentis deportaritis, vehementer rei publicae profueritis. de hac re velim nostros certiores faciatis. ego
ad P. Lupum et C. Coponium praetores misi ut se vobis coniungerent et militum quod haberent ad vos deducerent.valde miror te ad me nihil scribere et potius ab aliis quam a te de re publica me certiorem fieri. nos disiecta manu pares adversario esse non possumus; contractis nostris copiis spero nos et rei publicae et communi saluti prodesse posse. quam ob rem cum constituisses, ut Vibullius mihi scripserat, a. d. v Id. Febr. Corfinio proficisci cum exercitu et ad me venire, miror quid causae fuerit qua re consilium mutaris. nam illa causa quam mihi Vibullius scribit levis est, te propterea moratum esse quod audieris Caesarem Firmo progressum in Castrum Truentinum venisse. quanto enim magis appropinquare adversarius coepit eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres, prius quam Caesar aut tuum iter impedire aut me abs te excludere posset
quam ob rem etiam atque etiam te rogo et hortor, id quod non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die Luceriam advenires, ante quam copiae quas instituit Caesar contrahere in unum locum coactae vos a nobis distrahant. sed si erunt qui te impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortis quae ex Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt, ad me nussum facias.
litteras abs te M. Calenius ad me attulit a. d. xiiii Kal. Martias; in quibus litteris scribis tibi in animo esse observare Caesarem et, si secundum mare ad me ire coepisset, confestim in Samnium ad me venturum, sin autem ille circum istaec loca commoraretur, te ei, si propius accessisset resistere velle. te animo magno et forti istam rem agere existimo, sed diligentius nobis est videndum ne distracti pares esse adversario non possimus, cum ille magnas copias habeat et maiores brevi habiturus sit. non enim pro tua prudentia debes illud solum animadvertere quot in praesentia cohortis contra te habeat Caesar sed quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit. cui rei testimonio sunt litterae quas Bussenius ad me misit; in quibus scribit, id quod ab aliis quoque mihi scribitur, praesidia Curionem quae in Umbria et Tuscis erant contrahere et ad Caesarem iter facere. quae si copiae in unum locum fuerint coactae, ut pars exercitus ad Albam mittatur, pars ad te accedat, ut non pugnet sed locis suis repugnet, haerebis neque solus cum ista copia tantam multitudinem sustinere poteris ut frumentatum eas.
quam ob rem te magno opere hortor ut quam primum cum omnibus copiis hoc venias. consules constituerunt idem facere. ego M. Tuscilio ad te mandata dedi providendum esse ne duae legiones sine Picentinis cohortibus
in conspectum Caesaris committerentur. quam ob rem nolito commoveri, si audieris me regredi, si forte Caesar ad me veniet; cavendum enim puto esse ne implicatus haeream. nam neque castra propter anni tempus et militum animos facere possum neque ex omnibus oppidis contrahere copias expedit, ne receptum amittam. itaque non amplius XIIII cohortis Luceriam coegi.consules praesidia omnia ad me deducturi sunt aut in Siciliam ituri nam aut exercitum firmum habere oportet quo confidamus perrumpere nos posse aut regiones eius modi obtinere e quibus repugnemus; id quod neutrum nobis hoc tempore contigit, quod et magnam partem Italiae Caesar occupavit et nos non habemus exercitum tam amplum neque tam magnum quam ille. itaque nobis providendum est ut summam rei publicae rationem habeamus. etiam atque etiam te hortor ut cum omni copia quam primum ad me venias. possumus etiam nunc rem publicam erigere, si communi consilio negotium administrabimus; si distrahemur, infirmi erimus. mihi hoc constitutum est. his litteris scriptis Sicca abs te mihi litteras et mandata attulit. quod me hortare ut istuc veniam, id me facere non arbitror posse, quod non magno opere his legionibus confido.
litterae mihi a te redditae sunt a. d. XIII Kal. Martias in quibus scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse.
quod putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium velit et omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus de quarum voluntate dubitamus. quo etiam magis tuis litteris sum commotus. neque enim eorum militum quos mecum habeo voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus convenerunt.qua re da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices, hoc quam primum venias, ante quam omnes copiae ad adversarium conveniant. neque enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt et, si convenirent, quantum iis committendum sit qui inter se ne noti quidem sunt contra veteranas legiones non te praeterit.
lippitudinis meae signum tibi sit librari manus et eadem causa brevitatis; etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. omnis exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus. sed videsne in quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum? si me hercule neminem occiderit nec cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui eum maxime timuerant maxime diligetur.