Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod cum ita sit, maxime vellem primum semper tecum fuissem; quod quidem tibi ostenderam, cum a me Capuam reiciebam. quod feci non vitandi oneris causa sed quod videbam teneri illam urbem sine exercitu non posse, accidere autem mihi nolebam quod doleo viris fortissimis accidisse. quoniam autem tecum ut essem non contigit, utinam tui consili certior factus essem! nam suspicione adsequi non potui, quod omnia prius arbitratus sum fore quam ut haec rei publicae causa in Italia non posset duce te consistere. neque vero nunc consilium tuum reprehendo sed fortunam rei publicae lugeo nec, si ego quid tu sis secutus non perspicio, idcirco minus existimo te nihil nisi summa ratione fecisse.

mea quae semper fuerit sententia primum de pace vel iniqua condicione retinenda, deinde de urbe (nam de Italia quidem nihil mihi umquam ostenderas), meminisse te arbitror. sed mihi non sumo ut meum consilium valere debuerit; secutus sum tuum neque id rei publicae causa de qua desperavi, quae et nunc adflicta est nec excitari sine civili perniciosissimo bello potest, sed te quaerebam, tecum esse cupiebam neque, eius rei facultatem, si quae erit, praetermittam.