Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
cur igiturinquis
remansimus?vel tibi paruimus vel non occurrimus vel hoc fuit rectius. conculcari, inquam, miseram Italiam videbis proxima aestate †qaut utriusque in† mancipiis ex omni genere conlectis, nec tam †iptio† pertimescenda, quae Luceriae multis sermonibus denuntiata esse dicitur, quam †universam† interitus. tantas in confligendo utriusque viris video futuras. habes coniecturam meam. tu autem consolationis fortasse aliquid exspectasti. nihil invenio nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius.
quod quaeris quid Caesar ad me scripserit, quod saepe, gratissimum sibi esse quod quierim, oratque in eo ut perseverem. Balbus minor haec eadem mandata. iter autem eius erat ad Lentulum consulem cum litteris Caesaris praemiorumque promissis si Romam revertisset. verum cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit conveniri.