Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
tollamus igitur hoc quo illum posse adduci negat; de reliquis quid est deterrimum? concedere illi quod, ut idem dicit, impudentissime postulat. nam quid impudentius? tenuisti provinciam per annos decem non tibi a senatu sed a te ipso per vim et per factionem datos; praeteriit tempus non legis sed libidinis tuae, fac tamen legis; ut succedatur decernitur; impedis et ais,
habe meam rationem.habe tu nostram. exercitum tu habeas diutius quam populus iussit invito senatu?
depugnes oportet, nisi concedis.cum bona quidem spe, ut ait idem, vel vincendi vel in libertate moriendi. iam si pugnandum est, quo tempore, in casu, quo consilio, in temporibus situm est. itaque te in ea quaestione non exerceo; ad ea quae dixi adfer si quid habes. equidem dies noctesque torqueor.
subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui conspectus fieret aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. de reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi consili. tibi vero quid suadeam quoius ipse consilium exspecto? Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio, adhuc in oppidis coartatus et stupens. omnes, si in Italia consistat, erimus una; sin cedet, consili res est. adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute. tu, quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit.
quaeso, quid est hoc? aut quid agitur? mihi enim tenebrae sunt.
Cinguluminquit
nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare.utrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? o hominem amentem et miserum qui ne umbram quidem umquam τοῦ καλοῦ viderit! atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. ubi est autem dignitas nisi ubi honestas? honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbis civium quo facilior sit aditus ad patriam, χρεῶν, φυγάδων καθόδουσ, sescenta alia scelera moliri,
τὴν θεῶν μεγίστην ὥστ' ἔχειν τυραννίδαsibi habeat suam fortunam! unam me hercule tecum apricationem in illo lucrativo tuo sole malim quam omnia istius modi regna vel potius mori miliens quam semel istius modi quicquam cogitare.
quid si tu velis?inquis.