Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
tollamus igitur hoc quo illum posse adduci negat; de reliquis quid est deterrimum? concedere illi quod, ut idem dicit, impudentissime postulat. nam quid impudentius? tenuisti provinciam per annos decem non tibi a senatu sed a te ipso per vim et per factionem datos; praeteriit tempus non legis sed libidinis tuae, fac tamen legis; ut succedatur decernitur; impedis et ais,
habe meam rationem.habe tu nostram. exercitum tu habeas diutius quam populus iussit invito senatu?
depugnes oportet, nisi concedis.cum bona quidem spe, ut ait idem, vel vincendi vel in libertate moriendi. iam si pugnandum est, quo tempore, in casu, quo consilio, in temporibus situm est. itaque te in ea quaestione non exerceo; ad ea quae dixi adfer si quid habes. equidem dies noctesque torqueor.
subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui conspectus fieret aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. de reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi consili. tibi vero quid suadeam quoius ipse consilium exspecto? Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio, adhuc in oppidis coartatus et stupens. omnes, si in Italia consistat, erimus una; sin cedet, consili res est. adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute. tu, quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit.