Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod putasti fore ut ante quam istuc venirem Pompeium viderem, factum est ita; nam vi Kal. ad Lavernium me consecutus est. una Formias venimus et ab hora octava ad vesperum secreto conlocuti sumus. quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne voluntas quidem est. sic enim existimat, si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, σύγχυσιν τῆσ πολιτείασ fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra se diligenter parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum provinciamque retenturum. sin autem ille fureret, vehementer hominem contemnebat et suis et rei publicae copiis confidebat. quid quaeris? etsi mihi crebro ξυνὸσ Ἐνυάλιοσ occurrebat, tamen levabar cura virum fortem et peritum et plurimum auctoritate valentem audiens πολιτικῶσ de pacis simulatae periculis disserentem. habebamus autem in manibus Antoni contionem habitam x Kal. Ianuar., in qua erat accusatio Pompei usque a toga pura, querela de damnatis, terror armorum. in quibus ille

quid censes
aiebat
facturum esse ipsum, si in possessionem rei publicae venerit, cum haec quaestor eius infirmus et inops audeat dicere?
quid multa? non modo non expetere pacem istam sed etiam timere visus est. ex illa autem sententia †i† relinquendae urbis movet hominem, ut puto. mihi autem illud molestissimum est, quod solvendi sunt nummi Caesari et instrumentum triumphi eo conferendum. est enim ἄμορφον ἀντιπολιτευομένου χρεωφειλέτην esse. sed haec et multa alia coram.