Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quid multa? nihil me aliud consolatur nisi quod illum, quoi etiam inimici alterum consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut haec in discrimen adducat. quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo, quae non audeo scribere. sed ut nunc est, a. d. iii Nonas Ian. ad urbem cogito.

Scr. in Formiano xv K. Ian. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

multas uno tempore accepi epistulas tuas; quae mihi, quamquam recentiora audiebam ex iis qui ad me veniebant, tamen erant iucundae; studium enim et benevolentiam declarabant. valetudine tua moveor et Piliam in idem genus morbi delapsam curam tibi adferre maiorem sentio.

date igitur operam ut valeatis. de Tirone video tibi curae esse. quem quidem ego, etsi mirabilis utilitates mihi praebet, cum valet, in omni genere vel negotiorum vel studiorum meorum, tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum quam propter usum meum.

Philogenes mecum nihil umquam de Luscenio locutus est; de ceteris rebus habes Dionysium. sororem tuam non venisse in Arcanum miror. de Chrysippo meum consilium probari tibi non moleste fero. ego in Tusculanum nihil sane hoc tempore; devium est τοῖς ἀπαντῶσιν et habet alia δύσχρηστα. sed de Formiano Tarracinam pridie Kal. Ian. inde Pomptinam summam, inde in Albanum Pompei. ita ad urbem iii Nonas natali meo.