Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

fuimus una horas duas fortasse. magna laetitia mihi visus est adfici meo adventu; de triumpho hortari, suscipere partis suas, monere ne ante in senatum accederem quam rem confecissem, ne dicendis sententiis aliquem tribunum alienarem. quid quaeris? in hoc officio sermonis nihil potuit esse prolixius. de re publica autem ita mecum locutus est quasi non dubium bellum haberemus, nihil ad spem concordiae. plane illum a se alienatum cum ante intellegeret, tum vero proxime iudicasse. venisse Hirtium a Caesare qui esset illi familiarissimus, ad se non accessisse et, cum ille a. d. viii Idus Decembr. vesperi venisset, Balbus de tota re constituisset a. d. vii ad Scipionem ante lucem venire, multa de nocte eum profectum esse ad Caesarem. hoc illi τεκμηριῶδεσ videbatur esse alienationis.

quid multa? nihil me aliud consolatur nisi quod illum, quoi etiam inimici alterum consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut haec in discrimen adducat. quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo, quae non audeo scribere. sed ut nunc est, a. d. iii Nonas Ian. ad urbem cogito.

Scr. in Formiano xv K. Ian. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

multas uno tempore accepi epistulas tuas; quae mihi, quamquam recentiora audiebam ex iis qui ad me veniebant, tamen erant iucundae; studium enim et benevolentiam declarabant. valetudine tua moveor et Piliam in idem genus morbi delapsam curam tibi adferre maiorem sentio.

date igitur operam ut valeatis. de Tirone video tibi curae esse. quem quidem ego, etsi mirabilis utilitates mihi praebet, cum valet, in omni genere vel negotiorum vel studiorum meorum, tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum quam propter usum meum.

Philogenes mecum nihil umquam de Luscenio locutus est; de ceteris rebus habes Dionysium. sororem tuam non venisse in Arcanum miror. de Chrysippo meum consilium probari tibi non moleste fero. ego in Tusculanum nihil sane hoc tempore; devium est τοῖς ἀπαντῶσιν et habet alia δύσχρηστα. sed de Formiano Tarracinam pridie Kal. Ian. inde Pomptinam summam, inde in Albanum Pompei. ita ad urbem iii Nonas natali meo.

de re publica cotidie magis timeo. non enim boni, ut putantur, consentiunt. quos ego equites Romanos, quos senatores vidi, qui acerrime cum cetera tum hoc iter Pompei vituperarent! pace opus est. ex victoria cum multa mala tum certe tyrannus exsistet. sed haec propediem coram. iam plane mihi deest quod ad te scribam; nec enim de re publica quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota sunt ambobus.

reliquum est iocari, si hic sinat. nam ego is sum qui illi concedi putem utilius esse quod postulat quam signa conferri. sero enim resistimus ei quem per annos decem aluimus contra nos.

quid senties igitur?
inquis. nihil scilicet nisi de sententia tua nec prius quidem quam nostrum negotium aut confecerimus aut deposuerimus. cura igitur ut valeas. aliquando ἀπότριψαι quartanam istam diligentia quae in te summa est.

Scr. in Formiano xiv K. Ian. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

plane deest quod ad te scribam; nota omnia tibi sunt, nec ipse habeo a te quod exspectem. tantum igitur nostrum illud sollemne servemus ut ne quem istuc euntem sine litteris dimittamus.