Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quid superest? etiam. gener est suavis mihi, Tulliae, Terentiae. quantumvis vel ingeni vel humanitatis, †satis†; reliqua, quae nosti, ferenda. scis enim quos †aperierimus†. qui omnes praeter eum de quo per te egimus, †reum† me facerent. ipsis enim expensum nemo feret. sed haec coram; nam multi sermonis sunt. Tironis reficiendi spes est in M'. Curio, cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum. data v Idus Decembr. a Pontio ex Trebulano.
Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te nec me hercule aequo animo, sed fuit concedendum. quem quidem cognovi quom doctum, quod mihi iam ante erat notum tum sane plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi iiii Idus Decembris.