Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ego autem in Italia καὶ συναποθανεῖν—nec te id consulo; sin extra, quid ago? ad manendum hiems, lictores, improvidi et neglegentes duces, ad fugam hortatur amicitia Gnaei, causa bonorum, turpitudo coniungendi cum tyranno; qui quidem incertum est Phalarimne an Pisistratum sit imitaturus. haec velim explices et me iuves consilio; etsi te ipsum istic iam calere puto, sed tamen quantum poteris. ego si quid hic hodie novi cognoro, scies; iam enim aderunt consules ad suas Nonas. tuas cotidie litteras exspectabo; ad has autem cum poteris rescribes. mulieres et Cicerones in Formiano reliqui.
de malis nostris tu prius audis quam ego. istim enim emanant. boni autem hinc quod exspectes nihil est. veni Capuam ad Nonas Febr. ita ut iusserant consules. eo die Lentulus venit sero. alter consul omnino non venerat vii Idus. eo enim die ego Capua discessi et mansi Calibus. inde has litteras postridie ante lucem dedi. haec Capuae dum fui cognovi, nihil in consulibus, nullum usquam dilectum. nec enim conquisitores φαινοπροσωπεῖν audent cum ille adsit, contraque noster dux nusquam sit, nihil agat, nec nomina dant. deficit enim non voluntas sed spes. Gnaeus autem noster (o rem miseram et incredibilem!) ut totus iacet! non animus est, non consilium, non copiae, non diligentia. mittam illa, fugam ab urbe turpissimam, timidissimas in oppidis contiones, ignorationem non solum adversari sed etiam suarum copiarum; hoc cuius modi est?
vii Idus Febr. Capuam C. Cassius tribunus pl. venit, adtulit mandata ad consules ut Romam venirent, pecuniam de sanctiore aerario auferrent, statim exirent. urbe relicta redeant; quo praesidio? deinde exeant; quis sinat? consul ei rescripsit ut prius ipse in Picenum. at illud totum erat amissum; sciebat nemo praeter me ex litteris Dolabellae. mihi dubium non erat quin ille iam iamque foret in Apulia, Gnaeus noster in navi.
ego quid agam σκέμμα magnum—neque me hercule mihi quidem ullum, nisi omnia essent acta turpissime, neque ego ullius consili particeps—sed tamen quod me deceat. ipse me Caesar ad pacem hortatur; sed antiquiores litterae quam ruere coepit. Dolabella, Caelius me illi valde satis
facere. mira me ἀπορία torquet. iuva me consilio si potes, et tamen ista quantum potes provide. nihil habeo tanta rerum perturbatione quod scribam. tuas litteras exspecto.pedem in Italia video nullum esse qui non in istius potestate sit. de Pompeio scio nihil eumque, nisi in navim se contulerit, exceptum iri puto. o celeritatem incredibilem! huius autem nostri—sed non possum sine dolore accusare eum de quo angor et crucior. tu caedem non sine causa times, non quo minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem victoriae et dominationis sed video quorum arbitrio sit acturus.
†recte sit censeo cedendum de oppidis iis egeo consili†. quod optimum factu videbitur facies. cum Philotimo loquere atque adeo Terentiam habebis Idibus. ego quid agam? qua aut terra aut mari persequar eum qui ubi sit nescio? etsi terra quidem qui possum? mari quo? tradam igitur isti me? fac posse tuto (multi enim hortantur), num etiam honeste? nullo modo. equidem a te petam consilium, ut soleo. explicari res non potest; sed tamen si quid in mentem venit velim scribas et ipse quid sis acturus.
v Idus Febr. vesperi a Philotimo litteras accepi Domitium exercitum firmum habere, cohortis ex Piceno Lentulo et
Thermo ducentibus cum Domiti exercitu coniunctas esse, Caesarem intercludi posse eumque id timere, bonorum animos recreatos Romae, improbos quasi perculsos. haec metuo equidem ne sint somnia, sed tamen M'. Lepidum, L. Torquatum, C. Cassium tribunum pl. (hi enim sunt nobiscum, id est in Formiano) Philotimi litterae ad vitam revocaverunt. ego autem illa metuo ne veriora sint, nos omnis paene iam captos esse, Pompeium Italia cedere; quem quidem (o rem acerbam!) persequi Caesar dicitur. persequi Caesar Pompeium? quid? ut interficiat? o me miserum! et non omnes nostra corpora opponimus? in quo tu quoque ingemiscis. sed quid faciamus? victi, oppressi, capti plane sumus.ego tamen Philotimi litteris lectis mutavi consilium de mulieribus. quas, ut scripseram ad te, Romam remittebam; sed mihi venit in mentem multum fore sermonem me iudicium iam de causa publica fecisse; qua desperata quasi hunc gradum mei reditus esse quod mulieres revertissent. de me autem ipso tibi adsentior, ne me dem incertae et periculosae fugae, cum rei publicae nihil prosim, nihil Pompeio; pro quo emori cum pie possum tum libenter. manebo igitur, etsi vivere—.
quod quaeris hic quid agatur, tota Capua et omnis hic dilectus iacet; desperata res est, in fuga omnes sunt, nisi qui deus iuverit ut Pompeius istas Domiti copias cum suis coniungat. sed videbamur omnia biduo triduove scituri. Caesaris litterarum exemplum tibi misi; rogaras enim. cui nos valde satis facere multi ad me scripserunt; quod patior facile, dum ut adhuc nihil faciam turpiter.
Philotimi litterae me quidem non nimis sed eos qui in his locis erant admodum delectarunt. ecce postridie Cassio litterae Capua a Lucretio, familiari eius, Nigidium a Domitio Capuam venisse. eum dicere Vibullium cum paucis militibus e Piceno currere ad Gnaeum, confestim insequi Caesarem, Domitium non habere militum iii milia. idem scripsit Capua consules discessisse. non dubito quin Gnaeus in fuga sit; modo effugiat. ego a consilio fugiendi, ut tu censes, absum.
cum dedissem ad te litteras tristis et metuo ne veras de Lucreti ad Cassium litteris Capua missis, Cephalio venit a vobis. attulit etiam a te litteras hilariores nec tamen firmas, ut soles. omnia facilius credere possum quam quod scribitis, Pompeium exercitum habere. nemo huc ita adfert omniaque quae nolim. o rem miseram! malas causas semper obtinuit, in optima concidit. quid dicam nisi illud eum scisse (neque enim erat difficile), hoc nescisse? erat enim ars difficilis recte rem publicam regere. sed iam iamque omnia sciemus et scribemus ad te statim.
non venit idem usu mihi quod tu tibi scribis,
quotiens exorior.ego enim nunc primum paulum exorior et maxime quidem iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de Picentium cohortibus. omnia erant facta hoc biduo laetiora. itaque fuga quae parabatur repressa est; Caesaris interdicta,
respuuntur; bona de Domitio, praeclara de Afranio fama est.
- si te/ secundo lúmine hic offéndero—
quod me amicissime admones ut mihi integrum quoad possim servem, gratum est; quod addis, ne propensior ad turpem causam videar, certe videri possum. ego me ducem in civili bello quoad de pace ageretur negavi esse, non quin rectum esset sed quia quod multo rectius fuit id mihi fraudem tulit. plane eum quoi noster alterum consulatum deferret et triumphum (at quibus verbis!
pro tuis rebus gestis amplissimis) inimicum habere nolueram. ego scio et quem metuam et quam ob rem. sin erit bellum, ut video fore, partes meae non desiderabuntur.
de HS X_X_ Terentia tibi rescripsit. Dionysio, dum existimabam vagos nos fore, nolui molestus esse; tibi autem crebro ad me scribenti de eius officio nihil rescripsi, quod diem ex die exspectabam ut statuerem quid esset faciendum. nunc, ut video, pueri certe in Formiano videntur hiematuri. et ego? nescio. si enim erit bellum, cum Pompeio esse constitui. quod habebo certi faciam ut scias. ego bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, ut tu scribis, Parthicus casus exstiterit.