Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
venio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu. nam Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae, litteras non amabam quod indicabant te non valere. cuius quoniam mentio facta est, Tironem Patris aegrum reliqui, adulescentem, ut nosti (et adde, si quid vis), probum. nihil vidi melius. itaque careo aegre et, quamquam videbatur se non graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo in M'. Curi diligentia de qua ad me scripsit Tiro et multi nuntiarunt. Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me diligi et eo sum
admodum delectatus. et me hercule est quam facile diligas αὐτόχθων in homine urbanitas. eius testamentum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque praetoriae. fecit palam te ex libella, me ex terruncio. in Actio Corcyrae Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti non potuit quo minus Thyamim videret.filiola tua te delectari laetor et probari tibi φυσικὴν esse τὴν πρὸσ τὰ τέκνα. etenim si haec non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adiunctio; qua sublata vitae societas tollitur.
bene eveniat!inquit Carneades spurce sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron qui, cum omnia ad se referant, numquam quicquam alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum virum oportere esse dicant ne malum habeat non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui non de bono viro. sed haec, opinor, sunt in iis libris quos tu laudando animos mihi addidisti.
redeo ad rem. quo modo exspectabam epistulam quam Philoxeno dedisses! scripseras enim in ea esse de sermone Pompei Neapolitano. eam mihi Patron Brundisi reddidit; Corcyrae, ut opinor, acceperat. nihil potuit esse iucundius. erat enim de re publica, de opinione quam is vir haberet integritatis meae, de benevolentia quam ostendit eo sermone quem habuit de triumpho. sed tamen hoc iucundissimum quod intellexi te ad eum venisse ut eius animum erga me perspiceres. hoc mihi, inquam, accidit iucundissimum.
de triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante Bibuli impudentissimas litteras quas
amplissime supplicatio consecuta est. a quo si ea gesta essent quae scripsit, gauderem et honori faverem; nunc illum qui pedem porta quoad hostis cis Euphratem fuit non extulerit honore augeri, me in cuius exercitu spem illius exercitus habuit idem non adsequi dedecus est nostrum, nostrum, inquam, te coniungens. itaque omnia experiar et, ut spero, adsequar. quod si tu valeres, iam mihi quaedam explorata essent; sed, ut spero, valebis.de raudusculo Numeriano multum te amo. Hortensius quid egerit aveo scire, Cato quid agat; qui quidem in me turpiter fuit malevolus. dedit integritatis, iustitiae, clementiae, fidei mihi testimonium quod non quaerebam; quod postulabam id negavit. itaque Caesar iis litteris quibus mihi gratulatur et omnia pollicetur quo modo exsultat Catonis in me ingratissimi iniuria! at hic idem Bibulo dierum xx. ignosce mihi; non possum haec ferre nec feram.