Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Brundisium venimus vii Kalend. Decembr. usi tua felicitate navigandi; ita belle nobis

  1. flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites.
hunc σπονδειάζοντα si cui voles τῶν pro tuo vendito.

valetudo tua me valde conturbat; significant enim tuae litterae te prorsus laborare. ego autem, cum sciam quam sis fortis, vehementius esse quiddam suspicor quod te cogat cedere et prope modum infringat. etsi alteram quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem accedere. Terentia vero, quae quidem eodem tempore ad portam Brundisinam venit quo ego in portum mihique obvia in foro fuit, L. Pontium sibi in Trebulano dixisse narrabat etiam eam decessisse. quod si ita est, est quod maxime me hercule opto idque spero tua prudentia et temperantia te consecutum.