Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
rescripsi ad Trebatium (nam ad ipsum Caesarem qui mihi nihil scripsisset nolui) quam illud hoc tempore esset difficile; me tamen in praediis meis esse neque dilectum ullum neque negotium suscepisse. in quo quidem manebo dum spes pacis erit; sin bellum geretur, non deero officio nec dignitati meae, pueros ὑπεκθέμενοσ in Graeciam. totam enim Italiam flagraturam bello intellego. tantum mali est excitatum partim ex improbis, partim ex invidis civibus. sed haec paucis diebus ex illius ad nostra responsa responsis intellegentur quorsum evasura sint. tum ad te scribam plura, si erit bellum; sin †autem† etiam indutiae, te ipsum, ut spero, videbo.
ego iiii Nonas Febr., quo die has litteras dedi, in Formiano, quo Capua redieram, mulieres exspectabam. quibus quidem scripseram tuis litteris admonitus ut Romae manerent. sed audio maiorem quendam in urbe timorem esse. Capuae Nonis Febr. esse volebam, quia consules iusserant. quicquid huc erit a Pompeio adlatum, statim ad te scribam tuasque de istis rebus litteras exspectabo.
IIII Non. Febr. mulieres nostrae Formias venerunt tuaque erga se officia plena tui suavissimi studi ad me pertulerunt. eas ego, quoad sciremus utrum turpi pace nobis an misero bello esset utendum, in Formiano esse volui et una Cicerones. ipse cum fratre Capuam ad consules (Nonis enim adesse iussi sumus) iii Nonas profectus sum, cum has litteras dedi. responsa Pompei grata populo et probata contioni esse dicuntur. ita putaram. quae quidem ille si repudiarit, iacebit; si acceperit—.
utrum igiturinquies
mavis?responderem, si quem ad modum parati essemus scirem.
Cassium erat hic auditum expulsum Ancona eamque urbem a nobis teneri. si bellum futurum est, negotium utile. Caesarem quidem L. Caesare cum mandatis de pace misso tamen aiunt acerrime dilectum habere, loca occupare, vincire praesidiis. o perditum latronem! o vix ullo otio compensandam hanc rei publicae turpitudinem! sed stomachari desinamus, tempori pareamus, cum Pompeio in Hispaniam eamus. haec optima in malis, quoniam illius
alterum consulatum a re publica ne data quidem occasione reppulimus. sed haec hactenus.de Dionysio fugit me ad te antea scribere; sed ita constitui, exspectare responsa Caesaris, ut, si ad urbem rediremus, ibi nos exspectaret, sin tardius id fieret, tum eum arcesseremus. omnino quid ille facere debuerit in nostra illa fuga, quid docto homine et amico dignum fuerit, cum praesertim rogatus esset, scio, sed haec non nimis exquiro a Graecis. tu tamen videbis, si erit, quod nolim, arcessendus, ne molesti simus invito.
Quintus frater laborat ut tibi quod debet ab Egnatio solvat; nec Egnatio voluntas deest nec parum locuples est, sed cum tale tempus sit ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) viaticum se neget habere idemque debitoribus suis denuntiarit ut eodem faenore uterentur, atque hoc idem etiam L. Ligus fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos Quintus habeat aut exigere ab Egnatio aut versuram usquam facere possit, miratur te non habuisse rationem huius publicae difficultatis. ego autem etsi illud ψευδησιόδειον (ita enim putatur) observo
μηδὲ δίκην,praesertim in te a quo nihil umquam vidi temere fieri, tamen illius querela movebar. hoc quicquid est te scire volui.
nihil habeo quod ad te scribam qui etiam eam epistulam quam eram elucubratus ad te non dederim. erat enim plena spei bonae, quod et contionis voluntatem audieram et illum condicionibus usurum putabam, praesertim suis. ecce tibi iii Nonas Febr. inane accepi litteras tuas, Philotimi, Furni, Curionis ad Furnium, quibus inridet L. Caesaris
legationem. plane oppressi videmur nec quid consili capiam scio. nec me hercule de me laboro, de pueris quid agam non habeo. Capuam tamen proficiscebar haec scribens quo facilius de Pompei rebus cognoscerem.breviloquentem iam me tempus ipsum facit. pacem enim desperavi, bellum nostri nullum administrant. cave enim putes quicquam esse minoris his consulibus; quorum ego spe audiendi aliquid et cognoscendi nostri apparatus maximo imbri Capuam veni pridie Nonas, ut eram iussus. illi autem nondum venerant sed erant venturi inanes, imparati. Gnaeus autem Luceriae dicebatur esse et adire cohortis legionum Appianarum non firmissimarum. at illum ruere nuntiant et iam iamque adesse, non ut manum conserat (quicum enim?) sed ut fugam intercludat.
ego autem in Italia καὶ συναποθανεῖν—nec te id consulo; sin extra, quid ago? ad manendum hiems, lictores, improvidi et neglegentes duces, ad fugam hortatur amicitia Gnaei, causa bonorum, turpitudo coniungendi cum tyranno; qui quidem incertum est Phalarimne an Pisistratum sit imitaturus. haec velim explices et me iuves consilio; etsi te ipsum istic iam calere puto, sed tamen quantum poteris. ego si quid hic hodie novi cognoro, scies; iam enim aderunt consules ad suas Nonas. tuas cotidie litteras exspectabo; ad has autem cum poteris rescribes. mulieres et Cicerones in Formiano reliqui.
de malis nostris tu prius audis quam ego. istim enim emanant. boni autem hinc quod exspectes nihil est. veni Capuam ad Nonas Febr. ita ut iusserant consules. eo die Lentulus venit sero. alter consul omnino non venerat vii Idus. eo enim die ego Capua discessi et mansi Calibus. inde has litteras postridie ante lucem dedi. haec Capuae dum fui cognovi, nihil in consulibus, nullum usquam dilectum. nec enim conquisitores φαινοπροσωπεῖν audent cum ille adsit, contraque noster dux nusquam sit, nihil agat, nec nomina dant. deficit enim non voluntas sed spes. Gnaeus autem noster (o rem miseram et incredibilem!) ut totus iacet! non animus est, non consilium, non copiae, non diligentia. mittam illa, fugam ab urbe turpissimam, timidissimas in oppidis contiones, ignorationem non solum adversari sed etiam suarum copiarum; hoc cuius modi est?